À Christiaen Utenbogard, le 18 février 1664, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 162 ro.

Quum Epistolam illam tam laudatoriam, imò adulatoriam et mendacissimam
scripsit D. Ioncquet ad Guenaldum, tunc eo indigebat, et gratiam aliquam ab eo
sperabat : sed non successit illud negotium, et Guenaltum hodie non dumta-
xat spernit, sed etiam fortiter odit Ioncquetus, hominem bonis omnibus invisum ac
odiosum. Sed valeat iste nebulo caco-chymicus, et abeat in malam rem,
cum suis fraudibus, ut ad Te revertar. Monitum tuum valde probo, et mentem
tuam servabo super literis meis ad Te mittendis per D. Van-Ganguel : semel
dictum sapienti sat est : Te probè intelligo. Maximum virum saluto D. Tim.
Gesselium :
servet eum Deus : Libro suo quem habet sub prælo, sapientem titu-
lum præfixit : qui utinam faustis avibus citò lucem videat, ut et Anatomia
nova D. Diemerbroeck.
Ad virum Cl. D. Mart. Schoockium, ex oblata
occasione pauca scribo, sed Evangelium illi narro atque denuntio : fac ergo
ut ad eum certò feratur. Nihil hîc habemus novi : itaque spatijs exclusus
iniquis desino. Vive, vale, et me ama. Parisijs, 18. Febr. 1664. Tuus etc.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 18 février 1664, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1313&cln=t

(Consulté le 04/05/2024)

Licence Creative Commons