À N. Cordelier, le 4 février 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 184 vo.

pergas, spero futurum ut tam faustis initijs felix eventus tandem succedat, sub finem hyemis,
aut saltem vere novo, quo solet propter mitiorem tempestatem humorum acrimonia,
et malignitas, imò et ipsorum viscerum prava diathesis emendari atque mitigari : nam
tunc temporis desituram febrem spero, præsertim si interea æger ipse consilijs tuis morigerum
se præbeat, si sobriè vivat ex multis jusculis, ovis sorbibibus, paucis carnibus, et multa
ptisana se proluat, vel ejus loco, decocto graminis : absque ullo vino, quod planè reijcio,
propter suspectam humoris mobifici caliditatem : nisi fortè cum potu ordinario, sub finem
paroxysmi, exhibeatur quinta pars vini albi vestratis, cum alijs 4. aquæ vel ptisanæ.
Potus ille sitim immodicam tutiùs ac faciliùs extinguet, serum feliciter è majoribus
vasis educet, œdematosum tumorem pedum ac crurum retardabit aut emendabit : dicam
verbo, usurpasse numquam pœnituit, quia numquam mihi defuit. Alvus quotidie
sollicitetur per enemata, nisi onus suum deponat : omnes curas, omnes anxietates et animi
pathemata sapienter fugiat. Quib. præmissis, iterum minuatur sanguine, sed
è brachio, (pax sit pedibus :) postea v. si fit appareat aliqua morbi imminutio, aut symptoma-
tum remissio, tutò purgabitur ex folijs et medulla : etiam cum syrupo diarhodon,
ne quid supersit sibi acrioris, quod hydropem minatur. Novum illud catharticum,
Azor dictum, non novi : nec moror. A vomitu nihil expectet nisi periculosum ;
tutiùs purgabitur per inferiora, sed blandè agendum est : acriorib. medicamentis non
cedit iste morbus, quia à quib. humor iste atrabilarius quam facilè efferatur. Caveat
sibi à famoso illo veneno, vino enetico, quod tot ægrorum millia tam miserè jugu-
lavit, propter nimiam credulitatem, et pruritum novitatis malè intellectæ. Apage
ineptum et fatuum medicamentum, quorumdam Monachorum infelix inventum, quod de foco nihil detrahit,
corticem illum Peruvianum intelligo, barbaro nomine Quinquina dictum, qui febrem ad aliquot
dies extinguit, sed febrem non tollit, nec causam detrahit evacuat : plures ab ejus usu et
abusu hîc perierunt, quia volebant decipi : optimè scripsit de isto cortice et multiplici
ejus pravitate D. Chifflet, Med. Bruxellensis : adde quod assumi non debet cum
vino, quod febrem adauget, cum ubi adest intemperies viscerum. Nullum novi præstantius
præsidium adversus ebullitionem, ipso die paroxysmi, post diætam accuratam, quàm sanguinis
missionem è brachio : cui succedat blanda catharsis, subinde repetita : quæ tandem
febrilis istius diuturnitatis et contumaciæ causam rescindet, quæ nihil est
alius quàm parva quædam et maligna diathesis cancrodes, impressa substantiæ
viscerum nutritiorum, quæ per dicta remedia profligabitur. Infundat vim
suam nostris consilijs Deus omnipotens. Vale, Vir Cl. et me ama. Raptim
Parisijs, die Mercurij, 4. Febr. 1665. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À N. Cordelier, le 4 février 1665. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1372&cln=t

(Consulté le 03.12.2022)

Licence Creative Commons