À Sebastian Scheffer, le 4 décembre 1665, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 200 ro.

literarum accepi toto hoc anno per D. du Clos : certè metuo ne perierint. ^ Non perierunt : ecce/ enim nunc nunc accipio, et/ pro ijs gratias ago. MS. Cl. Hofmanni
de humoribus, de calido innato, etc.
utinam acceperis, quæ tandem cura tua lucem videant < : >
hîc enim Gallico gelu frigidiores sunt nostri Typographi. Singulares Tibi gratias ago pro
Epistola quam mihi procurasti, D. Lotichij, quem ex animo saluto : posthac ei respondebo, sta-
tim atque otium nactus fuero, ac ædes nostræ vetustate fere collabentes reparatæ
fuerint, nec mihi cum latomis, et alijs ejusmodi opificibus quidquam mihi sit negotij.
Dies mali sunt et sævissima tempora, nisi Deus aliquis tanquam è machina toti
Galliæ succurrat : tota enim fortiter patitur : Italus ille nebulo purpuratus etiam
mortuus adhuc imperat. Dij meliora. Vale, Vir Cl. meq. quod facis amare perge.
Parisijs, 4. Dec. 1665. eodem ipso die quo ante annos 23. penetravit ad plures alter pupruratus,
Io. Armandus Card. Richelius, suo successore non melior. Tuus ex animo, Guido Patin.

Audio mense proximo ad nos venturum Seb. Switzerum, per eum scribe si placet, ad me
et ad Affinem tuum ; præsertim de duob. libris Cl. Hofmanni : præsertim v. de Manuscripto.

Eidem.

Vir Cl.
Ecce tuas per D. du Clos ad me transmissas nunc nunc
accipio, dum de alijs obsignandis cogitabam. Hodie nihil aliud expecto quàm
fasciculum traditum Typographo Genevensi, D. Widerholdt : quem tandem
spero ante finem mensis, pro eo enim scripsi Genevam. Miror impudentiam hominum
et iniquitatem sæculi, super fasciculo et literis à me transmissis : utrumque
miseram ad D. Horstium : nempe fasciculum ut Tibi redderetur, per Sebast.
Switzerum :
literas v. per ejus Filium, Medicinæ studiosum, non valde diligentem :
qui relictâ Lutetiâ hodie studet Basileæ sub D. Bauhino : de quo sit laus Deo
omnopotenti : ut et quod utrumque tandem acceperis ; sed quæso, cogita seriò de
nova Editione tum trium Tractatum MS. Cl. Hofmanni, de Humorib. et alijs,
ut tum et de Medicamentis officin.
ex qua duplici Editione eruditum posteritatem haud dubiè
maximo beneficio afficies, ut et Cl. venerandique Senis amicos omnes devincies.
Miror tamen quod videris apertum illum fasciculum apud D. Horstium, ad quem benè
compactum atque constrictum miseram ut talis Tibi reddetur : O hominum Divumq.
fidem ! Ubinam terrarum hodie habitas ? facile est amicum decipere : verùm
sapiam in posterum, nec patiar mihi fucum fieri. Fac quæso facienda omnia,
ut à D. Straussio Tibi restituantur : sunt enim mihi auro contrà chara tria
illa maximi Viri MS. in quib. quamdiu ea habui, nullas vidi Epistolas, nec scio an
ullas aliquas olim habuerint. De illo Sim. Paulli Tractatus de abusu Tabaci, etc. nil
adhuc vidi, audivi tamen : ipse Author hîc habet filium, Medicinæ studijs consecratum.
Thesæ meæ, An totus homo sit à Natura morbus, vidi plures Editiones, et ex ijs illis
unam Roterod. quam illic procuravit Vir Cl. Io. Beverovicius, Amicus meus quam-
diu vixit. Novum Hippocratem Lindenij hîc habeo : Laur. Straussi Conatus
Anatomicos
non vidi : ut nec alios Tractatus Crammij, et Kozack de Hæmorrha-
gias, etc.
Campum Elysium hîc habeo : spero tamen me tandem habiturum quæcumque
nondum visa sunt. Dionem Chrysostomum ad Te mittam, cum Libanio, eósq. Tibi

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 4 décembre 1665, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1414&cln=t

(Consulté le 14/12/2024)

Licence Creative Commons