À Sebastian Scheffer, le 31 décembre 1666, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 213 ro.

Schonwetterum vestrum saluto, cujus fidem imploro, et ei obsequiorum meorum omne genus offero : quod
spectat ad effigiem meam, laudo tuum animum, et amorem in me tuum, imò et gratias ago pro tanta
benevolentia : pro sumptibus refundam quod volueris : imprimis a. et super omnia quidquid habes
Cl. Hofmanni nuper editum valde exopto, quod mittes quum volueris, à Monsieur du Clos, Med.
à Mets,
ut ad me postea dirigatur. Malis avibus et rumore falso imbutus, scribis de novo
Rabelæso, de quo numquam cogitavi : audio tamen Bruxellæ parari novam ejus editionem.
Bibliopolæ nostri sunt nugones et nebulones mendacissimi, ne dicam mendicissimi, utpote quo-
rum dictis nihil omnino fidei adhibendum. Quidquid ex Urbe nostra optaveris, offero, et libenter
mittam, si indicaveris. Sciagraphiam Chabræi numquam vidi : sed quidam Genevensis,
dictus D. Widerholdt, scripsit se aliquid missurum Febr. proximo : inter alia expecto
ab ipso librum quendam novum, cujus Authorem nescio, sub hoc titulo, L’Europe vivante.
Ille Genevensis est vir bonus, fidelis, et mihi addictissimus, ac omni fide dignus. Vale, Vir Cl.
et me ama. Parisijs, ult. Dec. 1666. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 31 décembre 1666, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1452&cln=t

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons