À Sebastian Scheffer, le 7 juin 1668
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 223 ro.

Antehac ex professo Te monui, ne quid ad me mitteretur librorum è vestra regi-
one, propter iniquitatem et improbitatem nostrorum hominum qui se librarios
appellant ; sunt isti nebulones pessimi, et rapacissimi prædones, qui
manus inijciunt in omnes libros qui ex vicinis provincijs Parisios devehuntur.
Scio quosdam mihi destinatos et à Te et à D. Schenkio, jampridem hærere
per viam, et illic detineri : fac sodes ut in tuto loco servetur, nec pereant,
dabo posthac operam ut ad nos tutò devenhantur : quod faciam nunc confecta
pace, aut saltem me effecturum spero, postquam abierunt turmæ militares,
quas bello Flandrico Rex noster videbatur desigtinasse. Si qui alij
libri intervenerint ad me mittendi, ex quovis loco, eos si placet apud Te servabis,
quousque de ijs à Te monitus fuerim, et pro responso ad Te scripserim. ^ Amicos nostros
omnes saluto ; vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 7. Iunij, 1668. Tuus ex animo,
et usque ad aras Guido Patin. Si qui ex Urbe vestra mercatores veniant ad
nos, ut D. Ochs vel Seb. Switzer, ad me per eos scribes si volueris ; quod ut facias
Te iterum atque iterum rogo. ^ Amicos etc.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 7 juin 1668. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1483&cln=t

(Consulté le 21.01.2021)

Licence Creative Commons