À Jan van Horne, le 18 juin 1668, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 223 vo.

Quod spectat ad librum tuum Chirurgicum, quem ex omni parte laudandum
censeo, liberè dicam, eum pene totum percurri atque devoravi : atque exhausi : optima multa
continet, nec ullam puto meliorem fieri posse Chirugicæ artis Epitomem.
Pag. 61. historiam Gul. Principis Araus. memini me olim legisse apud Ioan.
Heurnium, comm. ni fallor in aphorismos Hipp. Quod spectat ad pag. 150. dicam verissimè : vidi illum operantem in hac Urbe : merus fuit nebulo, planus et impostor,
philargyriæ morbo supra modum vexatus : Raoux dicebatur : qui suspendio
vitam finijsset, nisi fuga saluti suæ consuluisset. Pag. 151. circa medium,
legi velim Parisiensis Cystotomus, Franciscus Collot dictus ; in ista enim operatione
vesica secatur, non lapis aut calculus : hîc etiam vivunt alij Collotij, Francisco nostro planè impares, et cum eo nullomodo comparandi. Quæ hîc dicitur de fructu trans-
fusionis sanguinis,
pag. 217. meræ sunt fabulæ, et pura puta mendacia : nullum enim suc-
cessum habuit hactenus nova ista medicatio : quin potiùs obierunt omnes illi in
quibus experimentum factum est. Pag. 218. Planè indignus est qui in tuo libro nominetur
iste Cl. Tardi : vir est fatuus, ac penè et delirus, ac penè septuagenarius, ejus-
modi novitatum studio laborans, non alia fini quàm famem sedet, et faciat rem, si non rem,
quocumque modo rem : numquam succedet ista medicatio : et quæ de ea re
scripta sunt hactenus, non solùm fabulosa sunt, sed et ridicula. Pag. 171.
de fato Vesalij vide Rioloanum in Anthropographia, ut et de Ambr. Paræo :
de quo verissimum habeo quod à majorib. nostris olim accepi, ejusmodi Opus Chirur-
gicum Authores habuisse duos juniores Medicos Parisienses, nempe Io. Hautin et
Henr. Blacvod, Scotum, qui pro præsentibus nummis Paræo talem librum consarcina-
runt : et notatu dignum duos illos Doctores valde senes hîc obijsse, anno 1616. Si
ex Disputationibus vestris Medicis vænales aliquot prostarent apud Typo-
graphos vestrates, eas mihi præsentibus nummis libenter compararem :
eas præsertim quæ fuerunt dispropositæ ab anno 1660. de quo negotio rogo
Te, Vir Cl. ut velis cogitare : impensas refundam per amicum qui nunc apud
vos agit. Cætera mihi desunt quæ scribam : hoc unum Te rogo, Vir Cl. vive,
vale, et me ama.
Parisijs, 18. Iunij, 1668. Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan van Horne, le 18 juin 1668, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1484&cln=t

(Consulté le 13/04/2024)

Licence Creative Commons