À Johann Georg Volckamer, le 6 juillet 1668
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 224 ro.

Totum istud negotium de firmandis ægris, et adaugendis eorum viribus per ejus-
modi transfusionem, suave est delirium ingenij novaturientis, et hominis otiosi,
nugarum studiosi, séque blandæ novitatis prætextu frustra torquentis ut faciat rem, si non rem, quocumquo-
modo rem. Tandem videmus et habemus pacem inter Anglos, Hollandos, Sue-
cos, Germanos et Hispanos : utinam ipsa diu vigeat, nihil habeat insidiarum,
nec à novis istis Machiavelli sectatoribus impediatur aut interturbetur :
eos intelligo qui nomine pietatis Magnates decipiunt, ut rem suam privatam adau-
geant ; ut et eos qui à Georgio Buchanano, in dialogo de jure regni apud Scotos,
nebulones sericati scìte nuncupantur. Gratias Tibi ago singulares pro tuo
in nos amore et benevolentia, et in Carolum meum, quem ut amare pergas tan-
quam optimum ac eruditum juvenem, enixè rogo. Omnes nostros Amicos saluto : præser-
tim v. D.D. Richterum et Fabricium, Med. Doctorem, à cujus filio accepi Disput. Med.
de Medicina universali
, Patavij Venesijs editam, anno 1666. filius ille vocatur Septimus Andreas Fa-
bricius
, qui mihi dictus est Viennæ commoratumri : ejus nomine munusculum accepi sex Theseon
per Dominam de Rebours, Parisinam. Sed dic sodes, quandonam et ubinam obijt vir
quidam magni inter Chymistas nominis, Osvaldus Crollius, author Basil. Chymicæ :
an Pragæ, anno 1614. fecitne olim Medicinam ? Quid habes de Andrea Libavio,
qui dicitur ad ægros numaquam accessisse, nec cujusquam pulsum unquam contestasse.
Sed tandem desino. Vive, vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 28. 6. Iulij, 1668. G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 6 juillet 1668. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1485&cln=t

(Consulté le 27.11.2020)

Licence Creative Commons