Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 15, note t.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 246 bis vo.

Circa vespertinas horas corripit ægrum sensim paroxysmus,
extrema dumtaxat refrigerans, nullo rigore concutiens,
ne horrore quidem, deinde calor paulatim intenditur,
hicq. accensus non acer, sed hebes et halituosus tangenti
primùm occurrit, quasi ex succensis viridib. lignis vapor
sublatus, postea verò aliquantum mordax et acer percipi-
tur, in eóq. prædominantis pituitæ, sed etiam permistæ
bilis portionis effectus conspicere licet : in vigore .a. exacer-
bationis plura summa sunt omnia, surditas oboritur, spirandi
difficultate premitur, angitur mirum in modum æger,
dolorésque immanes scapulas feriunt, totúmq. ferè
musculosum genus, ut brachia, crura et periostia affi-
ciunt : ita ut miserrimè divexatus calidissima lintea
admoveri et membra fricari jubeat, dolorémq. hac ratione
leniat ; et tandem post mediam scilicet noctem so
somnus obrepit, paroxysmo finem imponens, ægrúmque
in απυρεξιαν deducens : Quæ .a. huic adnascuntur sunt
hypochondrij utriusq. levis tensio, major mesenterij et
ventriculi, fames ad boulimian accedens, alvi in excer-
nendis inconstantia, urinarum cruditas, aliáq. ejusmodi
quæ morbus diuturnus et contumacissimus facillimè secum
trahit. Multa autem ad hujus affectus profligationem
tentata fuere remedia, præscripta certa vivendi lex,
ex cibis boni succi, facilis coctionis, nativo calori
proportione respondentibus, extra paroxysmum hora
convenienti datis ; ptisanæ succos attenuantes, apozemata
humores præparantia, venæ sectio ex brachio et pede
celebrata, cathartica, naturæ humoris peccantis et viribus
ægrotantis commoda, fotus, tabellæ % Malè. vinum absinthites,
aliáq. similia partium robori conducentia, quæ omnia numquam
ordine et patienter admisit æger, adeo siquidem mo-
rosus evasit, ut et vivendi modum negligat, et nostra
recuset remedia. Ideóq. ad te, vir perdocte, salutem
recuperaturus, cui forsan meliùs obtemperabit, lubentiq.
animo tua excipiet consilia ; quæ si contingant, felicem
hujus affectus eventum speramus, téq. illi magnum
fore Apollinem non dubitamus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 15, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8145&cln=t

(Consulté le 25/06/2024)

Licence Creative Commons