Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note t.
Transcription

Page 60

sissimæque Reginæ Monitis ac Imperio Primarii
Regis Medici Munus venerandum penitus et extre-
mis colendum honoribus suscepit, quod honorifi-
cum munus ab eo tempore ad VI. Id. Februarii
ann. M. DC. XXVIII. dum rex æquissimus hic
Ludovicus XIII. Rupellam perduellionis reis tu-
tissimum, sed Galliæ noxium Asylum cinctam ar-
mis et oppugnatam excinderet, in Heroardo maxi-
mo cum decore, nomine, fama et existimatione
diligenter obeundo perduravit, et ulterius ni Cri-
ticus vigesimus septimus huius muneris annus,
dum sol æthereus decimum octavum Aquarii De-
cretorium gradum perlustraret Saturno malefico
feriente Æthereum hunc Ætrei splendorem septua-
gesimum sextum ætatis et originis et lucis annum
agentem à Rege, à Regno, ab amicis, à ferinis et
viperinis Guillemei faucibus abstulisset. Cuius illu-
stris effulgescentia, proborum morum exemplar,
animi magnitudo, magnitudinis comitas, ac man-
suetudo, mansuetudinis commendatio, commen-
dationis studium ac amor, in amore suavitas, in
conferendis beneficiis nativa propensio, in acce-
ptandis excusatio frequens ac repulsa et in omni-
bus animi motibus prudentia, posteris sæculis cum
ipsum invito Botalistarum et cæterorum omnium
livore consecrarunt, sed tam dirum hoc fatum,
quid luctus ? quid lachrimæ ?

Εμοι δ᾽ αχος οξυ γενεσκετο, κηροθι μαλλον
Ανθρωποισιν απασι και εσσομενοισιν αιδην
Αλλα μεν.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=t

(Consulté le 17/04/2024)

Licence Creative Commons