Beverwijk a, page 165.
mo. Pro effigie tua summas habeo gra-
tias, eamque inter gratissima habebo
κειμηλια. Recte scripsit Lipsius noster na-
tura nos trahi ad simulachra et effigies
magnorum virorum noscendas, et illa
corpora, seu hospitia, quibus cœlestis se
animus inclusit. Videntur etiam, ut olim
Miltiadis trophæa Themistoclem, inge-
nuas mentes excitare ad eruditas virtu-
tes. Hinc et laudabili veterum more in
bibliotheca mea eruditorum vultus pi-
ctos, aut sculptos servo, inter quos etiam
nunc tuum, Erasmo, Grotio, et simili-
bus heroibus junctum. Meam dum scu-
lperet egregius artifex, imperfecto operi
immortuus est. De alio postea non co-
gitavi. Hoc tamen Tibi et amicis, qui
suam miserunt, αντιδωρον debeo, amicitiæ
fovendæ μνημοσυνον et monitorem. The-
saurum sanitatis, jam quater excusum,
scripsi lingua vernacula, quare non mi-
rum ad vos non allatum esse, ut nec li-
brum eodem sermone superiori anno
editum de Excellentia fœmini sexus,
quem Latine prius conscriperam in gra-
tiam nobilissimæ heroinæ, Annæ Mariæ
à Schurman, virginis ad miraculum eru-
ditæ. In lucem dedi cum aliis ejus Epi- |