Transcription | |
Richter, page 529.
De typographicis operis quæ scribis, vera sunt, sed nulli mutanda. In augenda et locupletanda secunda editione non ero segnis, ni Deus prohibeat. Quæ scribæ mei delirarunt, non excuso. Genus hominum mendicum, sed arrogans. Habeo αυτογραφον, quod etiam, me mortuo, loquetur. Του καθαἰρω scriptura si vera est, Attica non regularis est. Est enim απο του αἴρω, quod tenui gaudet spiritu. Cartam est vox Arabica, et nihil commune habet cum τω καθαιρω cum sibilo. In libb. de Usu part. obtuli Aubriis operam meam ; sed noluerunt. Idem feci Huguetano nuper, sed nondum explicuit se, quid velit aut nolit. Instit. illæ, quod miraberis nondum in Germania publicatæ sunt, ob clausum a vestro milite Rhenum. Epistolam ad Te dedicatoriam hem tibi ! Fortassis in laudibus tuis fui parcior ? Dabitur alia occasio, etiam rhetoricandi Tecum. De Stibio, quod Sponius juxta Tecum dat consilium, audio et ausculto libens et lubens. Si amplius quid vultis, erit in vestra manu, ut scripsi. De Fernelio videris præter rationem solicitus esse, cum pro amasio tantopere pugnas. Ego, nullo præpeditus odio, redandruo, Immerito suo tantus est ? Et quid habet peculiar, nisi quod Philosophiam Stoicam cum Peripatetica confundit ? cum cælo terram ? Responde vel ad unicum argumentum, quod in Rejectandis meis habeo contra morbos formæ et materiæ ? Responde, inquam, et en Tibi herbam. |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
De Caspar Hofmann, printemps 1646, note t.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9062&cln=t (Consulté le 14/12/2024) |