De Reiner von Neuhaus, le 13 juin 1662, note t.
Transcription

Neuhaus, Centuria vi, Epistola xviii, pages 28.

ad sacros illos lituos, literas tuas puto, continuo
respondeam. Quæ tali nectare me perfuderunt, ut
penitus nesciam, unde in Hybla aut Hymetto quic-
quam tale sim reperturus, quo vicissim genium
tuum sanctiorem inescare licebit. Non par congres-
sus Magno Illi Patino. Voluntas tamen, quæ mihi to-
ta est libera, notas aliquas dabit animi non plane
degeneris, sed valde grati, et cupidi inprimis ejus-
modi Virorum, qui vel sola umbra Tui sint simi-
les. Quia nihil præclarius atque excellentius esse ju-
dico, Viro ad famam et virtutem nato. Cum quo
in Stoa et porticu veterum Quiritum conversari
aliquando datum. Cumque illis potissimum disse-
rere, quibus senili prudentia animi jam robur. In-
ter quos Tu
Cl. Patine, primos vere tenes. Qui nec
urbi tantum vestræ, quæ regia et ocella est Gallia-
rum ; Sed Orbi universo et fama et eruditione tua
novam quasi facem immortalis gloriæ alluxisti.
Quod apprime norunt in Belgio nostro Doctissimi
Lindani, Beverovici, Fontani, Gronovii, aliique
multi, quos nunc cortina silentii involvo. Te
scilicet, unum illum esse fontem, unde in Euro-
pam tot novi Aesculapii ac Machaones, velut pleno
torrente, profluxerunt. Hoc igitur nomine nihil
mihi gratius evenire in vivis potuit, nihilque dig-
num magis mea Thalia et ingenio. Ad cujus vene-
rationem olim quoque me impulit. Præstantissi-
mus juvenis
D. Christianus Romphius, tunc Parisiis
in ordinem medicorum allectus. Qui nunquam
satis deprædicare verbis magnos
Patinos et Menagios
potuit. Utinam ! occasio et ætas sic ferret, ut pa-
rem gratiam utrique isti Heroi habere possem. Qui,
sine ullo merito nostro, etiam Neuhusium nomen
sua Laude et Lauro insigniverunt. Pro quo bene-
ficio etiam apud seram posteritatem ingenuam re-
cordationem meus Apollo pollicetur. Vale, sæculi

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Reiner von Neuhaus, le 13 juin 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9074&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons