De Reiner von Neuhaus, le 21 octobre 1663, note t.
Transcription

Neuhaus, Centuria vi, Epistola xxviii, page 40.

incumbat. Unde non parum, hoc tempore, metus
et periculi in proximos Germanos, scilicet, Vindi-
cta opt. Max Dei in vitia et errores humanos plus-
quam matura. Vobis in procinctu stat victor exer-
citus, qui obstare huic furori insigniter posset. nec
latius ille se diffundat, Aggeribus ruptis. Tandem-
que, quod ille de ventis ait,

Qua data porta ruant, et terras turbine perflent.

Accessit nobili isti dono Numismatum, Patine Pa-
ter,
in Regiam Stirpem fasciculus Epigrammatum. Ubi
utraque lingua Poetam iterum lego filium
Carolum.
Supra vates vatem, ingenio et vena felicem. Qua-
les debent esse illi, qui ad Deorum pulvinaria ausi
assurgere, et quotidie permixti sunt Principibus
viris. Nos tenuiore sulco et Circo agellos nostros
aramus.
Auriacus aliquis, aut Nassovius quando-
que argumentum nobis facit. Non
Ludovicos, non
Theresias, non Borborinos, magna illa Nomina, in
Batavis agnoscimus. Una, inquam,
Libertas,
Oleaque Minerva Iuventrix, utramque nobis pagi-
nam. Tollo manum de tabula, sed, necdum finis
est, video, mi Patine, Libris Liberisque tuis.
Ecce, pari cothurno, natu tamen minorem Ro-
bertum F.
qui Panegyricum scripsit in Medicos
Parisienses. Novum decus et trophæum gloriosæ
familiæe Patinorum, ut vere dicere mihi liceat,
quod de Maria Theresia nuper Carolus tuus.
Quæ
surgere regna Conjugio tali ! Cæterum, Vir Illu-
stris, plurimam Tibi Salutem dicit Leida Clarissi-
mus Lindanus. Qui una mecum diu Vos salvos,
felices, sospites, superstites sperat et desiderat.
Valete,
magna Europæ lumina, Patini Guido
Pater,
Carole, Roberte, Filii.

Alcmariæ xii Kal. Nov. cIɔ Iɔc cxiii.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Reiner von Neuhaus, le 21 octobre 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9083&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons