À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651, note u.
Transcription

Brant, page 199.

excepto Fernelio, anteponendus : Fernelium
dico, quem Sennertus ipse tanquam magnum
sidus coluit, aliisque singulis prætulit : ego
vero eum habeo tanquam omnium artis
nostræ scriptorium ducem et antesignanum,
si tres eximii principes præiverint, nim.
Hippocrates, Corn. Celsus, et Galenus, vi-
ri planè Incomparabiles, et auro contrà cha-
ri, quorum lectionem singulis Anatomicis et
Botanicis debes præferre, omissa omni
περιεργια, quæ in scriptis Recentiorum, mul-
tiplex et nimis frequens reperitur, maximo
studiosorum non advertentium offendiculo et
incommodo. Historiam illam vitæ et facto-
rum Card. Rich. quæ Gallico idiomate apud
vos excuditur, non recuso : eam inter dona-
ria tua asservabo, eritque mihi semper caris-
simum quidquid miseris ; imprimis vero ro-
go Te, ut memorem habeas animum Episto-
larum Barlæi. Brevarium illud historiæ
nostræ Gallicæ
a quodam Loyolita adorna-
tum de quo antehac ad Te scripsi, adhuc
gemit sub prælo : aliquot ejus folia dumta-
xat vidi : aliis curis distractus Auctor non-
dum potuit absolvere : ubi in lucem prodie-
rit, si Tibi utile futurum cognovero, cum
aliis mittem, quæ ad manum habuero, et
quæcumque occurrent. De purpurato no-
stro Reginæ Administro, nihil est tam cer-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1051&cln=u

(Consulté le 14/04/2024)

Licence Creative Commons