À Johannes Antonides Vander Linden, le 7 juillet 1656
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 43 vo.

meum ; habes mentem meam ab o[mn]i fuco, fraude et impostura, imò et ab
omni φιλαργυρια, Deum ipsum testem invoco, prorsus alienam : sed in re ipsa
2 securitatem meam tuámque, imò omnem 1 sollicitè quæro, et quantum
in me est, του μακαριτου Hofmanni, ìmò et posterorum negotium
non invitus ago, adversus corruptissimi sæculi iniquitatem et nequitiam.
Absit ut quenquam decipiam, sed utinam nemo me decipiat, præsertim in
re tanti momenti, de qua ipsi Deo, Amici mei summi candidissimis
Manibus, et ipsi posteritati rationem debeo. In eam rem tales cautiones
adhibeo, quas Tibi perito et intelligenti, discutiendas ac examinandas
lubens submitto : utinam Tibi probentur : sin minùs, scribe quid sentias.

De Freitagij oratione adversus Pharmacopolos, rem narras planè
miram, et antehac inauditam : Orationis antehac editæ typis mandatæ de tali materia
nullum superesse aut reperiri Exemplar : quod utinam mihi suppeteret
pro nummo aureo : magno enim ære redemptam velim, ut videam quî
subdolam et perfidam illam gentem exceperit ille miles gloriosus, Dan.
Sennerti, viri mihi maximi, infelix æmulus et malignus Adversarius :
forsan tamen aliquando occurret, mihi haud dubiè profutura, si turpissimos illos
lucriones, fœdissimos atque putidissimos nebulones, sactissimæ artis vibices
tetráque carcinomata graphicè descripsit. Sed apud eos qui Tabacum vendunt,
nullúmne reperiri posset exemplar ? certè ex animo doleo propter istam raritatem.
Viros omni meo elogio majores, omni laude superiores, clarissimos DD. Riolanum
et Moræum, tuo nomine quam primùm salutabo. Vale et me ama.

Guido Patin Doctor Med. et
Prof. regius.

Parisijs, die Veneris, 7. Iulij, 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 7 juillet 1656. Note u

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1086&cln=u

(Consulté le 05.02.2023)

Licence Creative Commons