À Thomas Bartholin, les 24 et 26 août 1662, note u.
Transcription

Bartholin c, page 89.

De secanda ad pubem vesica, Thesin
composuit in scholis nostris olim
agitatam, Vir maximus ac insignis do-
ctrinæ, Mag.
Nicolaus Pietreus, quam
veluti vitiosam et multis nævis ac errori-
bus Anatomicis refertam graviter impro-
babat
Jo. Riolanus, Pietrei ex sorore ne-
pos. Si velis eam videre, facilè mittam.
Vidistine libreum nuper editum de Cere-
visia, mihi dicatum à
Mart. Schoockio,
Phil. Prof. in Acad. Groningana ? Intra
mensem alterum ejus librum expecto de

Page 90.

Fermentatione. Lugduni Gallorum brevi
prodibunt omnia Opera
Cardani, xi.
 Tomis in folio. Lugd. Batav. adornatur
nova editio
Hipp. Græco-Latina, cum
Notis Jo. Ant. van der Linden. Londini,
Sam. Bochartus de Animantibus sacræ scri-
pturæ : et
Diogenes Laërtius, Græco-La-
tinus, cum Notis
Aldobrandini, Casau-
boni, Menagii, et aliorum eruditorum.
Francofurti,
Petronius Lotichii in fol. Ge-
nevæ Oeconomia
Hipp. Foesii. Antverpiæ,
Historia scriptorum Soc. Jesu fol. Rote-
rodami, Opera omnia Des.
Erasmi, sum-
ptibus civitatis Roterodamensis, 7. Tomis
in folio. Lugduni, Annales Ecclesiastici
Card.
Baronii. Romæ, Ciacconius de Vitis
Pontificum Roman. et cardinalium, tri-
bus tomis in folio. Parisiis
Procopii Opera
omnia Græco Latina cum versione et
Notis, Patris
Maltret, Jesuitæ Tholo-
sani. Alter Lugdunensis, dictus
Theophi-
lus Raynaudus, multorum librorum Au-
thor, scripsit quendam librum valdè sa-
tyricum, tacito nomine proprio, adversus
Cyriacos ; quo nomine Dominicanos intel-
ligit, inquisitionis Romanæ magistros, ac
ejus potentia nimis abutentes, magno Je-
suitarum dolore. Ad cujus refutationem
ac responsionem sese accingunt Dominica-
ni, et ex iis Pater
Combefis, vir erudi-

Page 91.

tionis non vulgaris : Tandem videbimus
bellum Monasticum. Vale, Vir Cl. me-
que, quod hactenus fecisti, amare perge.

Parisiis 26. Aug. 1662.

G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, les 24 et 26 août 1662, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1240&cln=u

(Consulté le 24/02/2024)

Licence Creative Commons