À Johann Garmers, le 17 novembre 1662, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 117 vo.

Chirurgicum, quam quem ex voto magistratus vestri requiris, scias
velim nos hîc nullum reperire vobis idoneum : talis
enim ut sit, tres habere debet conditiones, quæ apud
homines nostros rarissimè occurrunt ; ut nimirum
sit vir bonus, Latinè loquatur, et in arte peritus,
id est exercitatissimus in Operationibus Chirurgicis :
quod si talem aliquem posthac deprehendamus, de
eo statim Te monebo. Filius meus pro libro tuo gratias
Tibi agit amplissimas. Consobrinum tuum habebo
mihi commendatissimum, nec illi me defuturum tibi
bona fide polliceor, si operâ meâ indigeat. Proximus instat
Reginæ partus, ex
à quo statim dicitur Rex noster
iturus Dunquerkam, quam quinque millionibus ab
Anglo redemit. Dissidium nostrum cum Iove Capitolino,
nondum componi potuit, ex quo dicimur bellum
habituri in Italia vere proximo. Vale, Vir amplissime,
et nos, quod facis, amare perge. Datum Parisijs, die
Veneris, 17. Novembris, 1662.
D. Mollerum, hîc olim
Legatum vestrum officiosissimè saluto.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Garmers, le 17 novembre 1662, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1251&cln=u

(Consulté le 19/06/2024)

Licence Creative Commons