Ms BIU Santé no 2007, fo 200 vo.
ad Te ferendos tradam Seb. Switzero, quum ad vos reversus sum. revertetur. Certè de obitu
Cl. viri, venerandi Senis Parentis tui, adhuc doleo : sed utinam in nostrum
utrique solatium crescat et adolescat Filiolus tuus, quem ex intimo corde, licet
absens deosculor ; Téque ideo rogo ut Matri ac Filiolo figas osculum. In
præsenti rerum statu per universam Europam, omnia sunt dubia : nihil tamen tantopere
mentuendum mihi videtur quàm ambitio, mutuum odium, et bellandi dira
cupido tot Principum : Cometas nec miror nec moror : sunt insolita
quædam φαινομενα, fatuam plebeculam terrentia, quæ nec quidquam
mali minantur, nec cuiquam nocent. Hîc valde urgentur publicani et
peculatores penè omnes, qui antehac regnum ferventissimum miserè expila-
runt, sub duobus illis Purpuratis, à regio Tribunali ad id instituto, quod vocatur
specioso nomine, Camera Iustitiæ : la Chambre de Iustice : severè admodum postu-
lantur de Repetundis : unde iræ et lacrymæ multarum familiarum, quia
summo regióque jure contra illos omnes agitur. Dij meliora. Vale. Eodem ipso die qui
suprà, 14. Dec. 1665.
Tuus et suus, Guido Patin. |