À Samuel Sorbière, le 20 juillet 1646, note u.
Transcription

BnF ms latin 10352‑II, fo 82 ro

ille vir bono publico natus, quin priùs tot monumenta octennium
victura ad optatum finem perduxerit, publicæque rei literariæ utilis
esse desierit. Quintam verò partem de sua idolatria, sive
Physiologia Christiana, quæ Medicinam nostram planè respicit,
quando daturus est ? Si cognoveris, indica, precor. Utinam hoc
anno lucem videat. Tota debet illa esse de stirpibus atque
metallis, in quibus Omnipotentiæ divinæ symbola plurima
delitescunt. Eheu, quam lubenti animo ad tantum virum scriberem
de postrema illa magni sui Operis particula ! Physica Regii
quid sit illa, planè ignore : eum tamen ex judicio tuo potissimùm
requiro. De Methodo instituendi Medicinæ studij non est
sanè quod aurem velles probè memori : ex singulis ad hoc opus
requisitis, quæ mihi desunt omnia, unum tempus mihi concedi
postulo : si hoc unum possim obtinere, cætera alia me tandem assequu-
turum spero, et tunc simplici exiguoque libello, Tibi uni fortè
satisfaciam, et multis haud dubiè prodero, resectis atque rejectis ex
agro medico tot spinis, tot labras, tyronum artis nostræ ingenijs
sterilitatem portendentibus.

Quid autem impræsentiarum moliantur nostri Typographi, quæ
pauca certè sunt, ea Tibi candidè paucisque exponam. Ante
finem Augusti apparebit Viri Doctissimi Casp. Hofmanni opus
eggregium, batavicum, pharmaceuticum, et de melior[e] nota
sub hoc lemnate : Casp. Hofmanni de medicamentis Officinalibus
libri tres, quorum 1. est de Purgantibus : 2 de Alterantibus : 3.
των Παραλιπομενων, de ijs nempe, quæ vel [de A]nimalibus, vel
de Mineralibus petuntur. Liber est non tantæ molis ; quàm optimæ
frugis plenissimus ; quem tamen pluribus de causis non amplius
commendabo : ubi idoneum vectorem deprehendo, statim ad
Te mittam, túncque de eo Tu ipse judicabis. D<omi>n<us> Gul. du Vallius,
collega noster et prof. Regius, jam propè septuagenarius, nec
procul à fatali meta positus, […] Typographo nuper commisit
excudenda quædam Opuscula philosophica, nempe librum de
Phytologia : Corculum
sic pour Curriculum > Philosophicum de Mente et Ente : Theolo.
Peripateticam et Hyppomena quoddam adjectitium ad ejusdem

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Samuel Sorbière, le 20 juillet 1646, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1512&cln=u

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons