Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 17
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 249 ro.

Vir pius, effœtæ ætatis, corrupti habitus, et
paucarum virium, cacochymus admodum et
intemperatus, unà cum multiplici primæ regionis
obstructione, cum rudimento leucophlegmatiæ non
levi, nec parva imminentis lethi suspicione, vix alijs
indiget præsidijs quàm ijs quæ proponit vir clariss.
popularis noster, qui honesti viri valetudinem modera-
tur : ne tamen officio meo deesse videar, in iampridem
instituta diæta ei perseverandum esse censeo, et repur-
gandum corpus bis per hebdomadam ex blanda
catharsi ex infus. folior. Oriental. et electi rhei
parata, cum pauco cinnam. ut obstructæ viæ reserentur,
infarctus solvantur et expediantur, impura saburra sensim eliminetur,
ac unâ et eadem fideliâ imbecillæ partes corroborentur :
si libuerit adijcietur syrupus è pom. compos. vel
de cichorio cum rheo : Cetera peritissimi Bineti
singulari judicio commitenda esse censeo. Et
hæc est mea de affectu proposito sententia, quam
ideo subsignavi.

Guido Patin, Bellov.
Doctor Medicus Parisiensis.

Ce 16. Mars, 1632.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 17. Note u

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8147&cln=u

(Consulté le 26.05.2020)

Licence Creative Commons