De Thomas Bartholin, le 21 juillet 1663, note u.
Transcription

Bartholin c, page 325.

men nuper Vindicias Rolandi Sturmii Del-
phis impressas 1659. in quibus pulveris istius
usus variis observationibus comprobantur.
Utinam promissis semper responderet even-
tus, et securum certumque antifebrile ha-
beremus. Fecimus hic ejus pulveris expe-
rimentum, et ex duplici tertiana simpli-
cem fecimus. Alias plura, jam enim ur-
get tabellarius. Unum tamen addam, an-
tequam finio. Ordinem fluxus certum hu-
mores corporis nostri servare, statasque
fluendi vices habere, ex febrium varietate
constat, qua pituitam singulis diebus repe-
tentem in febre cottidiana, bilem alternis
in Tertiana, < secta > Medicorum Galenicorum,
quorum Te Principem æstimamus, consti-
tuit. Certas autem partes vel hanc vel illam
humiditatem occupare, inter perpetua Na-
turæ præcepta necdum scio receptum esse.
Aliquid tamen in hanc rem observavi in
juvene Hafniensi, Consulis filio, magnæ
spei, de qua ingeniosi porro cogitent.
Phtisicus erat cum febre hectica, et mi-
rantibus nobis die 8. Maij pedes tumere visi,
dexter quidem tumore œdematoso, quem
ex pituita solemus derivare, sinister erysi-
pelate, quod bili imputamus, ut adeo pes
hic ruberet, ille pallesceret. Salutant Te
officiose fratres mei, D. 
Simon Paulli et
Wormius, reliquique eruditi, qui Patinum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Thomas Bartholin, le 21 juillet 1663, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9080&cln=u

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons