Desmarets, livre i, page 125
Maior, bibliothecam dicando, ingenia ho-
minum publicam rem fecit. Naturâ enim
trahimur ad effigies, et corpora eorum
noscenda, quorum immortales animæ, ut
idem ait, in iisdem locis loquuntur. Sed
præcipuè librorum delectum haberi ve-
lim, nec tam copiam quæri, quàm boni-
tatem : eósque qui quamplurimos libros
colligunt, Epaphroditum Chæronensem
Grammaticum æmulari cupiam, quem
Suidas tradit assiduè libros ementem, ad
triginta millia collegisse, sed optimorum
tantùm, et selectorum. Immensa enim
omnis generis voluminum, etiam inepto-
rum, et futilium congeries impedimen-
tum potiùs est bibliothecæ, quàm orna-
mentum. Quòd si Seneca studiorum,
quam liberalissimam impensam vocat,
tamdiu rationem haberi vult, quamdiu
modus habebitur, et Alexandrinam bi-
bliothecam non, vt Liuius, elegantiæ re-
gnum, curæque egregium opus, sed stu-
diosam luxuriam appellat, cùm tamen
tunc malorum librorum non tantùm esset,
quantùum hodie ; quid dicendum de his
publicis, et magnatum bibliothecis, in
quibus nullo ferè delectu, innumeri tan-
tummodò libri accumulantur, et potiùs vt |