À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651, note v.
Transcription

Brant, page 200.

tum, quàm eum hîc omnibus esse odiosum
aut suspectum : patriæ hostem haberi et
omnium bonorum, imò et ipsius virtutis :
vivit tamen juxta Reginam, in multa, si non
omnimoda auctoritate, et fruitur etiam Diis
iratis, interea victrix provincia ploras
. De
cypressi seminibus à Te requisitis, agam cum
amico et college nostro, Botanices professo-
re, D. Blondel, et quid è re tua, votoque
tuo faciendum fuerit, libentissimè præstabo :
ut et de Sibanio odorato, de quo antehac ali-
quid audivi : quantulumcumque est postre-
mum istud semen, summi dicitur esse pretii :
videbor tamen, et tentabo, ut Tibi gratus
esse possim. Cum aliis libris accipies quoque
novum librum Nic. Caussini, ex Loyolitico
grege, de regno et domo Dei, in qua multa
habentur optima, de conditionibus in Regi-
bus et summis Principibus requisitis : unde,
quia ipse Auctor Mazarino displicuit, ex
hac Urbe, Reginæ mandato, secedere coa-
ctus est, et in Armoricam provinciam, exi-
lii specie relegatus est : sic exilium patitur
vir bonus inter multos pravos, qui hîc lau-
tè habentur et retinentur. Dat veniam corvis,
vexat censura columbas
. Filius meus major
natu Doctorali laurea est insignitus, et ordi-
ne suo præfuit quodlibetariæ quæstioni, de
sua respondit Baccalaureus : quatuor ejus
The-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1051&cln=v

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons