À Samuel Sorbière, le 20 juillet 1646, note v.
Transcription

BnF ms latin 10352‑II, fo 82 vo

commentaria in omnia opera Aristotelis. Quidam Monachus
ex eorum turba qui se Capucinos dicunt, tempus nuper egregie
perdidit, et misere consumpsit (quod otiosis illis solemnè est)
in operibus Tertulliani recensendis : et sub prælo currunt illius
hominis commentarij, quorum mole non tam ornavit quàm oneravit
atque gravavit Tertulianum, trib. tomis ingentibus, quorum i.
brevi prodibit in lucem : qui si eruditis placeat atque probetur
multosque emptores as se convocet, quod non puto, 2. et 3. subinde
excudentur. Si verò displiceat, nec multa distrahantur exemplaria,
2 et 3 negligentur, et typis non mandabuntur, imò a bibliopolis
projicientur in tenebris exteriores. Fam. Stradæ de bello Belgico
partem 2. quæ Romæ dicitur excudi hîc omnes avidè expectamus.
Si quæ sint alia
sic pour aliæ >, novas nunc non succurrunt. Ne tamen me
novum habeas amicum, moneo te, et obsecro : jamdudum enim,
venor bonos, et tui similes redamo, sincerèque colo. Si qui ex
urbe vestra in hanc nostram veniant, mercatores, scribe, rogo,
per eos, et mitte minutias aliquas, si quæ sunt, libellorum Thesium
medicarum, aut aliorum ejusmodi scriptorum idem etiam lubens
præstabo, datâ occasione. Interea vive et vale, neque < sic pour et
tui amantissimum amare perge : Et viros Illustrissimos, ne grave sit,
meo nomine, si placet, saluta : DD. Salmasium, D. Heinsium,
Vossium, Waloeum, ad quem postremum per Hackium Bibliopolam
ante 8 menses amplissimè scripsi, nec tamen de eo quidquam
audivi. Beabis me si virum monueris, et ab eo responsum obtinuero.
Si adhuc in urbe vestra hæreat Th. Bartholinus Doctor Med. Basil.
eum, si placet, per me salutabis ; de quo scire cupio quid agat, quid
meditetur, quid scribat : an pro Clariss. parente Vindicias adversus
Casp. Hofmannum ? an Itinerarium describat tot annorum ? an
quid aliud ? tum erit pro otij tui ratione, in his tenebris mihi
lumen accendere. Vale. Vir Clariss. et me ama.

Tuus Guido Patinus
Doct. Med. Parisiensis.
Parisijs 20. Julij 1646.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Samuel Sorbière, le 20 juillet 1646, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1512&cln=v

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons