Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note v.
Transcription

In victu qui modum tenere nescit, et morbo tenetur, et vitio. Ut mollis educatio nervos omnes mentis et corporis frangit, sic utriusque alacritatem minuit attentior parsimonia, quâ nonnulli malignè famem extinguendo mugilis vitam agunt, glorianturque se non pasci toto asse. Squallorem appetere, faciles odisse munditias, vesci tetris et horridis cibis, eius est qui Gratiis litavit nunquam : res delicatas prosequi, luxuriæ est ; usu receptas, nec magno parabiles fugere, dementiæ : frugalitatem exigimus, non pœnam. Parca sit, sed nitida cœna, cuius præcipuum condimentum sit amicum, cum quo riges diffundásque amicitiam, minùs ventre quàm animo conviva. Cibus tibi sit panis, si non alius, vulgi et si licet, procerum. Obsonia si lubet, inferantur aliqua, non hominum opinione cara, non per artem voluptatémque corrupta, sed stomacho magis quàm palato amica : sua illis non deerit gratia, modò non desint Spartana aromata, his quæ ab Indis advehuntur, longè salubriora : nihil contemnit esuriens, nec est ambitiosa fames, ipsa tibi commendabit quodcumque comprehenderis. Vis mente et corpore acutiùs cernere, vis sapere, omnemque stultitiæ mixturam effugere, bibas aquam, Sapientiæ fomitem : nutrit illa, coctionem iuvat, vividos facit sensus, acre iudicium, limpidum et studiis aptum igenium, adeoque ut animantibus, imò et viventibus omnibus, sic cuiuslibet ætatis, sexus, et temperamenti hominibus αριστευει. Vinum convivii coagulum, lac veneris, hilaritatis seminarium, quo nihil est iucundius, quo nihil melius dedit Natura hominibus, voluptatis, non necessitatis potus est, sed dolosus luctator, hepar captat primùm, mox caput atque pedes : splendet color eius, sed statim mordet ut coluber, et tanquam regulus venenum suum in totum corpus diffundit. Ab eo non solos Reges, sed etiam, si quisque sibi rex esse debet, cæteros homines abstinere satius foret : quamquam conferre creditur aliquibus eximio quidem ingenio, sed dum sicci sunt, minùs audaci, et quasi concreto, qui cùm ad pocula ventum est, tanquam miniati Ioves, thuris in morem à calore correpti exhalant. Merum nulli non noxium, quò potentius, hoc nocentius : mel est ori, fel capiti, sapit in ore, ardet in ventre, fumat in capite, suisque amantissimis tandem iugulum petit. Mirum quod cùm vix ferendo sint sanorum robustissimi, nonnulli tamen qui pari inscitia et impudentia Medicorum auctoritatem arripiunt, ægris quasi per se non satis officiat, etiam venenato stibio infectum propinant : ac si qui fati ope evaserint, ceu bina hæc venena iuverint (o mores ! o tempora !) inter remedia, si Diis placet, annumerantur. Quæ virgo nymphas deserit amore Bacchi, dat tibi certum brevi perituræ virginitatis indicium : et quæ ætatis florem marito prostituit, quò magis vino dedita, hoc minùs pudica : pueris et infantibus ne dilutum quidem dederis. Senes quò ætate provectiores tantò dilutiùs bibant, tandémque metæ proximi, solam aquam. Adolescentibus et iuvenibus suave toxicum est, quo liberaliùs epoto, eorum medullæ velut admotis facibus inflammatæ, Æthnæo amoris igne æstuant : tunc placet iucundum nefas, oculi institores exactoresque libidinis, ad omnem lasciviam vagi evolant, petulantissimæ manus omnem verecundiæ legem perfringunt, tunc rabie iecur incendente libido, quâ visum est, sese impingit, nec iam furtim, sed palam illa fiunt, quibus abscondendis nulla sit satis alta nox : tam præceps est gradus a Libero patre ad lumbifragam Venerem, solâ vini fugâ, et gulæ castigatione domandam. An verò accuratam hanc victus rationem quam Principum Medicorum lex sanxit, quisquam nunc ad unguem observat ? quotusquisque iam in vitæ suæ rationem inquirit ? Rara nunc constans et firma sanitas, quia rara Sobrietas, quantúsque nostro seculo in hoc unum ingenioso succrevit luxus, tanta et morborum incubuit cohors. In tam amabili ferculorum serie si quis iam est, qui non rapiatur extra metas necessitatis, is profectò magnus est. Totus Orbis duo Numina colit, Eduliam et Potinam : lucrones jam passim grassantur innumeri, quorum corpus est in sagina, animus in macie. Asello similes cor habent in ventre, ad omnia fercula manibus involant : summa curarum est, quid edant, quid bibant vel eorum insomnia cibi sunt : perinde vorant, acsi lupum in alvo gerant, cum cruditate dissiliunt, ac penè saturitate crepant : quærunt irritamenta, quæ pigritiam nauseantis stomachi erigant, et fessum os, in novos morsus excitent. Tanto alii languore solvuntur, ut per se scire non possint, an esuriant : adspice quàm tangant malè singula dente superbo, quàm difficilis crescat inter molares cibus : his opus est quidquid habet artis, expromat coquus : ut obtusus appetitus famis aliquid sentiat, ut per deceptum guttur traiiciatur alimentum, hac qua intraverat, facilè rediturum, sed non sine bile regustandum. Tantum negotii exhibet pessimum corporis vas, cujus causâ maxima pars mortalium vivit, et perit miserè. Heu, prodigia gulæ ! feris ad alimoniam solitudo sua, multis elephantis una sylva sufficit : homo terrâ pascitur et mari : imò sibi bene esse non putat, nisi ad delicias totum mundum irretiat. Est ubi < trium > provinciarum tributum uni homini una cœna sit, nec satis lauta videtur mensa, supra quam non recognoscit omnium gentium animalia, è singulis certa tantùm electurus membra, adeo nulla his est nisi ex fastidio pax. Non sapit caro bubula, agnina, ovilla, hœdina, vitulina, nisi exotico jure perfusa : lepus, dama, pygargus, aper, cervus, et quidquid animalium sylvas et agros pererrat, in mensas extrahitur ; advolant et omnis generis altilia, Scythicæ volucres, attagen Ionicus, perdices, meleagrides, gallinæ Numidicæ, Africanæ ficedulæ, gallinagines, quibus et comes est, pinguibus ficis pastum iecur anseris albi. Aqua ipsa suppeditare iubetur, quos celat pisces, lucium, barbatulum, mullum, rhombum plusquam Cæsareum, et paucorum hominum Acipenserem, reliquos denique non tam sapore, quàm parandi difficultate pretiosos, sæpe in plenum carnibus ventrem deiiciendos. Etiam ostrea maris tubera, naufragio exquiruntur ; nec admodum placent nisi Lucrina : neque dubiis cœnis desunt ancipites fungi, quibus vel pratensibus malè creditur ; cùm id voluptuarii veneni sævit in præcordiis, ne ferendo quidem sint dura messorum ilia. Ne non omni ex parte Cupediæ parentetur, hasce opiparas mensas claudunt fructus innumeri, crudi, cocti, conditi, multo saccharo adulterati : unde molesta bilis congeries, et novus excrementorum proventus, melimela, artolagana, scitamenta mellita, et aliæ nebulæ, stomacho graves, et coctioni impares. Quòd si tanta in cibo licentia, non minor est in potu. Servatur algor æstibus, excogitaturque ut alienis mensibus cælestis aquæ spuma nix algeat : eò processit vitiorum solertia, ut compertum sit quemadmodum aqua quoque inebriaret, quanquam maior pars hominum vini dulcedine capti, non aliud vitæ præmium intelligunt : pauci nunc, et qui ferè rideantur, abstemii, multi popinones et κυλικιων ερεται, tanquam ad perdenda vina geniti, pecude deteriores, se ipsos ad bibendum stultissimè cogunt : isti hominésne, an potiùs amphoræ, rapere se vitam prædicant, dum falsa inter gaudia, totos sæpe dies ac noctes sedent ad pocula, hesternæ temulentiæ novam adiicientes, sed crapulam crapulâ, ut aiunt discussuri : Iuvat hilarem insaniam insanire, ac per iocum furere. Ad hæc Bacchi pervigilia sacramento dexterarum fidem suam obligant, ne quis exeat, et signa deserat, standum et pugnandum ad usque guttam ultimam : in hoc Dionysiaco agone certa bibendi lege contenditur : qui possunt vincere, laudem merentur ex crimine : palmam referunt qui inter plures ultimi fiunt ebrij, qui se præbent meri capacissimos, hoc solo tristes quod ab ipsis vincantur doliis. Sed o barbaram libidinem ! o monstrosum penéque incredibilem ebrietatis amorem ! et ipsi populi vitibus vinóque carentes inebriantur, Indi, Persæ, Massagetæ, Tartari, Sinenses, Americani, novis quibusdam potuum generibus excogitatis, ebrietatem inducentibus, etsi vino careant : adeo ut nulla mundi parte videatur cessare ebrietas. Quid quod homo sacra res, et θεος επιγειος potitando seipsum iugulat ? ac sæpe anginâ vinariâ præfocatus conditur tumulo, antè toties decumanis meri fluctibus obrutus. Planè vino nihil inest boni præter veritatem, cui detegendæ lene tormentum est, scelerum alioqui malorumque omnium metropolis, et parens quarumlibet ægritudinum, quibus plerumque sola medeatur mors, nisi priùs medeatur abstinentia.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8223&cln=v

(Consulté le 23/06/2024)

Licence Creative Commons