De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note v.
Transcription

Desmarets, livre ii, page 401

legit, quod non excerperet, vt de eo refert soro-
ris filius. Itaque vt fructum aliquem ex stu-
diis colligat, et ex varia lectione aliquid in
penum, quod sibi vsui esse possit, congerat,
ex omnibus libris, qui lectione non indigni
sint, maximè insignia excerpere, et adno-
tare oportet. sua autem cuique pro arbitrio
excerpendi est methodus : mihi verò pro-
batur in rebus, et sententia notabilia excer-
pi, et in commentarium referri, nimirum
ritum aliquem insignem, in historia res me-
moriâ dignas, scitè et argutè dicta, gno-
mas graues ad mores, aut ad prudentiam
pertinentes : nam quæ Grammaticam
pertinent, seorsum sunt adnotanda, vt si
qua
καινοπρεπεια occurrat, si qua vocabuli
significatio non vulgaris, aut verbum ali-
quod rarum. Eorum excerptorum præci-
pua, quæ electa vocabant veteres, postea
sub titulis certis ordine collocari poterunt ;
vt, cùm opus erit, ex quibus locis in vna-
quaque materia res petendæ erunt, statim
agnoscatur. Sed in studiis meâ sententiâ
præcipuum est, non tam memoriam pluri-
marum rerum cognitione implere, quàm
iudicium instruere, ingeniúmque excolere,
nec plurimorum huius ævi etiam erudito-
rum morem æmulari conuenit, qui toti

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=v

(Consulté le 13/04/2024)

Licence Creative Commons