À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 69 ro.

Coburgi circa annum 1616. Crollius v. dicitur Pragæ mortuus circa annum 1614. aut
1609. Vix hîc apud nos alij sunt Chymistæ quàm Pharmacopoli quidam, qui
titulum illum ambiunt, ut Magnatibus et locupletioribus persuadeant se multa
callere secreta adversus quosdam morbos : sed parum feliciter illis succedit : neq. enim
depelluntur morbi per secreta, sed per methodum, quæ est summum Artis nostræ
secretum. Si qui sint alij Chymistæ, mendicabula penè sunt ac scelera hominum, quos
inopia, ac desperatio, aut purioris Medicinæ ignoratio ad Chymiam redegit, ut Medicinæ
prætextu adulterinam monetam conficiant, quo miseram vitam trahant usque ad
furcas patibulares ; vel ut impure grassentur, ac sæviant in vitas hominum, ignotam
sibi artem tractando, et pilulas, pulveres vel extracta quædam divendendo, obvijs
omnibus, etiam tunicato popello, Ut faciant rem, si non rem, quocumquemodo rem.
Quidam ex nostris Doctorib. Chymicas illas operationes intelligunt, nec tamen Chymicis
utuntur medicamentis : omne ferunt punctum in curatione morborum, nisi fuerint ανιατοι,
venæ sectio, princeps ac generosum præsidium, et verè ηγεμονικον : verè principalissimum,/ et sine quo non fit/ curatio : (vide Franc./ Valesium, in Methodo :) cum victus
lege exquisita, et blanda purgatione, ex folijs, medulla cassiæ, syrupo
aliquo cathartico, interdum manna, (suspectissimo mihi medicamento :) et alijs blandio-
ribus suprà allati. Vere novo lac asininum usurpamus : æstivis mensibus
balneo vel semicupio ex aqua dulci, fervidam intemperiem debellamus, post-
quam præcesserunt universalia remedia, venæ sectio et purgatio : metallicis aquis
interdum, sed rarè utimur, quia ut plurimum calent, et potentissimè exsiccant,
id est, humidum primigenium visceribus nutritijs insitum miserè depopulantur
et absumunt : maximi a. est ad vitam momenti, viscera non exsiccari.

Ecce habes, vir cl. longiorem epistolam, per quam Tibi innotescet agnosces, quid hîc aga-
mus, et quomodo Medicinam faciamus. Si quid in Chymistas asperiùs dictum Tibi
videatur, memineris me abusum damnare, et errorem interficere velle, homines a.
non odisse, præsertim v. si velint ad meliorem mentem reverti, et in posterum resi-
piscere. In cæteris cave putes contradicendi studio quidquam à me prolatum : absit
à nobis isthac cacozelia, succus iste lolliginis bonos viros non debet tangere :
amo Te et suspicio tanquam magnum sidus, eximiæ claritatis : ideòq. seriò
indignorer si ab ejusmodi opinionum varietate alicujus 2 dissidij causa 1 inter nos
pullularet. Et in hoc voto finem facio scribendi, sed non colendi, non amandi.
Vale, Vir præstantissime, et me ex animo horstianum nomen, totamq. familiam
colentem et amantem seriò redame, ^ et candore Germanico : ^ Filium tuum majorem/ natu saluto : mei quoq./ Te salutant, et pro/ libro gratias agunt. Dabam Lutetiæ Paris. 8. Martij, 1658.

Tuus ære et libra totus, Guido Patin, Doctor Med. Paris. et Prof. regius.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658. Note w

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1131&cln=w

(Consulté le 17.09.2019)

Licence Creative Commons