Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note w.
Transcription

Bono itaque loco sunt res eorum qui ab ingluvie, qua nulla hominum generi capitalior pestis, et à pernicioso gulæ obsequio liberi, non plus indulgent corpori quàm tuendæ valetudini satis est ; quippe ut intemperantiæ culpam pœna premit comes, catenata videlicet morborum series, aut tam merita quàm immatura mors : sic pro frugalitate messem opimam metunt, verúmque robur colligunt sobrii, qui corpore animoque præstantes, voluptatem quæ inter cibi potusque delicias capitur, brevem exitu fœdam dolorique cognatam pensant longa iucundaque sanitate. Prælucet in eorum vultu totóque corporis habitu, color quidam eximius, nitórque virens, et senii nescius, mens ipsa læta et alacris suum vigorem veluti transfundit in corpus, omnibus vitæ muniis optimè comparatum ; nullus molestiæ, nullus dolori locus. Tam procul absunt ab omni ægrotandi periculo, ut si qua olim morbi semina à parentibus vel natura invalidis, vel parum cautè viventibus traxerint, contranitente partium robore, et legitima victus lege vanescant. Hos ne senectus quidem quæ solvit omnia, frangit, in ipso ætatis portu vegetissimi apparent, oculi puro lumine vigent, pedes certa imprimunt vestigia, liquidus est et penetrabilis auditus, dentes candidi et immoti, vox sonora, corpus solidum succique plenum, cani cum rubore discrepant, vires cum ætate dissentiunt, non memoriæ tenacitatem antiquior senecta dissolvit, non calidi acumen ingenii frigidus sanguis obtundit, non tremula manus errantem incerto tramite stylum ducit ; adolescentiam mentiuntur in senectute, à qua solam habent prudentiam. Ad bonæ valetudinis conservationem non tam multa requiruntur : paucis natura contenta est : homini sapere cupienti panis et aqua sufficiunt : quibus si quid exiguum addideris, poterit ille cum Iove de felicitate certare. Polyphagia et Polyposia, crede mihi, consuetudinis res est, non Naturæ. Qui pauco vino utitur, eoque dilutissimo, ille vitam suam amat, et infinitis seipsum beat commodis : ex eius abusu, maximorum morborum ilias profluit, calidi innati substantiam minuendo, humidum primigenium dissipando ac exsorbendo. Vinum dubius est amicus, et anceps Proteus, bonum præsens exiguum, malum emergens gravissimum : vitam facit alacriorem ac vegetiorem, sed breviorem : idemque præstat corpori quod calx ad arboris radicem conspersa, fructum quidem accelerat, arborem autem perimit, ita vinum suscitato calore, spiritus facultatesque erigit, mortem verò maturat, dum infinitos affectus invehit, nullà ferè Herculis clavâ debellandos : apoplexiam nullo emeticorum usu curabilem : epilepsiam (quæ propriè non est convulsio) nullâ pæoniâ, nullo amuleto superabilem : paralysin, quæ nullis iuvatur sudorificis : ephialten, falsò dæmonas mentientem : rheumatismum qui fit per ναυσιωσιν των φλεβων, antiquis penè ignotum, cuius ut et synochorum Galeni, summa remedia sunt venæ sectio et frigidæ potus : Anginam, cui non meliùs succuritur, quàm iugularium sectione : pestilentes, purpuratas malignásque febres, quibus nihil auxiliantur bezoüar, idolum faturorum : Theriaca, compositio luxuriæ : Mithridatium, herbarum deforme chaos, rudis indigestáque moles multorum simplicium, nimio fervore, acrimonia vel malignitate, nativo calori adversantium : confectio Alkermes et de Hyacintho, Diamargaritum, aliáque Arabum figmenta : peripneumonicos affectus, nullis cedentes Arabum syrupis, bechicis, frustra nuncupatis : phthisin nullo lacte, nequidem muliebri, sanabilem : asthma, in quod aquarij nihil possunt aselli ; imò plusquam aselli sunt, qui præscribunt : hydropem, ut plurimum à causa calida, nec semper ab hepate, qui nullo hydragogorum usu tollitur, ut nec paracentesi : calculum renum, quem dum caput ureteris tentat, doloresque ciet atrocissimos, nihil promovet diureticorum vis ignea : aut vesicæ, qui nullis imminuitur aut frangitur lithontripticis : dysenteriam quam irritant rheum tostum et myrobalani, tollit autem venæsectio : fluxum hæmorrhoïdalem, quem aquæ potus imminuit, purgatio tollit : chiragram et podagram τα εκγονα των κακως < ενεοντων > εχοντων. Quod si tandem eò venerint, quò vel cunctantibus veniendum, tam placidè è vivis excedunt, ut obdormire, non emori videantur, per beatam et auream frugalitatem, famosæ illius veterum Principum, à tam multis frustra concupitæ ευθανασιας participes facti. Quid multa ? non solùm nobis, sed et posteris quoque nostris temperanter vivendo consulimus : nam et spem vegetæ prolis auget hominum bona nutrix Sobrietas, ut si creandis liberis incumbatur, dum validum fœcundumque semen, et tenacem reddit uterum, pulchra ac numerosa prole beatos faciat parentes, postquam ipsi sani diutissimè vixerint, suis adhuc in liberis diu victuros. Denique, nulla calamitate vel ærumna premetur unquam, qui vitæ fundamentum iecerit Temperantiam.

Est igitur longæ ac iucundæ vitæ tuta certáque parens Sobrietas.

Proponebat Lutetiæ Parisiorum Ioannes de Montigny, Abrincensis, Anno R.S.H. m. dc. xlvii.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8223&cln=w

(Consulté le 23/06/2024)

Licence Creative Commons