De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note w.
Transcription

Desmarets, livre ii, page 402

sunt in apicibus syllabarum examinandis,
vocibúsque appendendis, et in criticis quis-
quiliis, et Grammaticis : nec in vllius libri
licèt accurata editione vnquam acquie-
scunt, sed semper hærent ; aliunde etiam
nimij in antiquorum ritibus vsque ad mi-
nutias, et extremam anxietatem enuclean-
dis, et observandis : quorum pleraque talia
sunt, ut ea ignorare Quintilianus fortasse
inter Grammatici virtutes habiturus fuerit,
et longè maiora, ac potiora in libris quære-
re, nec circa voces, résque minimi ponde-
ris, et inutiles consenescere oporteat. Cum
summa igitur cautione, et iudicio studiis
incumbendum est, ne in vanis, et subtilibus
addiscendis tempus, et opera perdamus,
ac intemperanter otio nostro, et literis ab-
utamur. Quoniam autem non solùm lectio-
ni, sed etiam stilo danda est opera, ídque
vicissim 
{a} exemplo Ciceronis faciendum, qui
cùm esset adolescens, nunc legebat, nunc
scribebat, et commentabatur, nunc decla-
mitabat, in ea re veteres optimos, vt cete-
rorum omnium ad studia pertinentium, ita
scribendi magistros imitemur, et maximè
eumdem Ciceronem, qui cùm omnibus
præclari scriptoris virtutibus effulgeat, et in
eloquentia sit princeps, assiduè manibus te-


  1. Coquille de l’imprimeur : vicissim [contrairement à] pour vicissatim [tour à tour].

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=w

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons