De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note x.
Transcription

Desmarets, livre ii, page 403

rendus est. Vt igitur illius formam expri-
mamus, non tam eius verba consideranda
sunt, et ornata orationis concinnitas, (hoc
enim non præcipuum est, licèt magnum)
quàm ordo, et perspicuitas sermonis, et
contextus rerum minimè implicatus, sed
liber, et expeditus : maximéque attenden-
dum, vt nihil in sententiis sit puerile, nihil
longe arcessitum, nihil putidum, aut ine-
ptum, sed omnia sana, sincera, et gravia.
Cauenda verò sunt inprimis plerorumque
nostræ ætatis scriptorum vitia, qui non diu
considerato, nec apud se digesto, quod tra-
ctandum susceperunt, argumento, nec pro-
uisis rebus operi necessariis statim ad scri-
bendum se accingunt, et id tantùm agunt,
non ut boni, et elegantes scriptores, sed vt
librorum helluones videantur : cúmque an-
tiqui omnia ex se afferant, et quasi gignant,
et rarò testem proferant, nisi cùm opus est,
et dignus vindice nodus incidit ; illi contrà
nihil ferme adducunt, quod sit proprium,
et in rebus claris, et testatis, non vnum, sed
omnes quos norunt, testes producunt, ipsis
etiam eorum verbis prolatis ; quod inæqua-
lem, et nimis variam reddit orationem,
quidquid verò priores dixere, quidquid ipsi
sciunt, in materiam, quam tranctandam sus-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=x

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons