Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 394 ro.

delectum, si superflua quædam exipian-
tur et mere supervacenea, quibus facile
carebit Medicina nostra, utpote quæ nun-
quam cadant sub Methodum, qualia sunt
Theriaca, Mithridatium, Confectio Alcher-
mes et alia ejusmodi nullorum morborum
curationi idonea, quæque in solum officinarum
ornamentum et Pharmacopolarum com-
modum ac lucrum excogitata videntur :
nisi malimus cum Agyrtis loqui et di-
cere, ut illi solent (quod tamen à Nobis
absit facinus) ad majorem, Artis glo-
riam, splendorem ac dignitatem. Quasi
vero ista polypharmacia et tanta adeoque
plane inutilis medicamentorum varietas
non esset Ignorantiæ filia et ægris plane
noxia legitimeque bene medendi Methodo
plane contraria, ut eruditè scripsit in
aureo suo libello de historia vitæ et mor-
tis Franciscus Baconus de Verulamio
mortuus anno 1626., magnus Anglis
Cancellarius, non minus eruditione sin-
gulari quam suprema illa dignitate toti
Orbi suspiciendus et vere illustris.

Et hæc pauca de Opio Laudanoque Chy-

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium. Note y

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=y

(Consulté le 17.09.2019)

Licence Creative Commons