De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640
Transcription

Beverwijk a, page 170.

tam misere tortus, et viginti quinque cir-
citer
παροξισμους passus esset, tandem
calculus, hucusque medicamentis pro-
motus, e virga exectus fuit, quem co-
piosus urinæ fluxus comitabatur. Nihi-
lominus ab eo tempore quater adhuc
convulsus fuit. Nono die exhibui mane,
etiamnum cæco, purgans ; circa vespe-
ram, visum recepit, quem postea, cum
rursus convelleretur, perdidit, atque mox
iterum recuperavit, et immunis deinde
ab his malis jam aliquot annos mansit. In
hoc videtur urina non irrigasse Cerebri
substantiam, ut in Comatosis : sed vapo-
res ejus tetra qualitate punxisse, et irri-
tasse membranas, indeque excitatum ce-
rebrum, quod sibi noxium sentiret, ad-
nisum excutere ; hinc isti motus convul-
sivi. Nullam autem hic fuisse obstructio-
nem ex eo linquet, quod Cæcitas subito
irrueret, et subito solveretur.

Hæc sunt, Vir Celeberrime, quæ sta-
tim respondere visum doctissimis literis,
quibus me humaniter apellare dignatus
es. Eas cum meis et aliorum cis paucos
dies typographo tradere decrevi. Quare
optarem tuo exemplo pluribus in urbe
vestra, omnis doctrinæ emporio, de me

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640. Note y

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9061&cln=y

(Consulté le 12.05.2021)

Licence Creative Commons