De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note y.
Transcription

Desmarets, livre ii, page 404

ceperint, undecunque cogerunt, licèt
longè peritum sit, et ad rem parum faciat.
quod non magnum videri debet, nec ad-
modum laudabile, cùm ea res non ingenio
constet, sed tantùm memoriâ, et multorum
librorum possessione, et inspectione. Sed
in hoc maximè peccant iudicio, quòd vt
nihil non legisse videantur, ignobiles etiam
scriptores, qui nec legi, nec expendi me-
rentur, citant, et, si Deo placet, illis quo-
que refutandis operam impendunt, et cor-
rectionem alicuius loci, vel aliquid petitum
è glossariis, aut è grammaticorum tricis in
medium sermonem planè alieno loco infer-
ciunt. Hæc tironi studiosè attendenda sunt,
cùm primùm ad scribendum se applicabit,
et quantùm ab antiquorum forma discre-
pent, considerandum : qui nihil fere scribe-
bant, in quo iudicium cum doctrina, et e-
legantia non certaret. Sed vt finiam, (ne-
que enim omnia quæ ad hanc rem spectant,
congerere mihi propositum est) quibusdam
fortasse temerarius, et audax videbor, quòd
dum consilio tuo, mi Patine, obsequor,
quasi pro magistro me venditarim, monen-
do quo pacto adultiores in studendi metho-
do, et viâ progrediantur. verùm qui me
nouerit, non id arrogantiæ tribuet, aut au-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note y.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=y

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons