Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note j.
Transcription

Page 50

dat, deditaque operâ, ac identidem ab officio nus-
quam deflectens umbratilis rudibus ludit, apprimè
utitur, ac semper annuente Palæstritâ rem istam lu-
dicram, in qua cum inaudita solertia versabatur peritè
tractat, ac conficit. Missis factis Medicinæ cupediis,
gratuitæ operæ miles bello sese majorum gloria clarus
accingit, eoque tempore, quo Condæus, cui se fortè
et arte et sorte denoverat, {a} et Colinius, cuius vota ca-
straque sequebatur, effractis Parisiensium moeni-
bus summam ruinam minabantur, parvo comitatu
amicorumque conventu succinctus inter leves di-
stantibus in locis vario mutuove Marte conflictus,
qui tum hinc inde præludiorum instar extitêre, glo-
riosè depugnat, et coactis dein acerrimo prælio co-
piis minatur, intercipit, irrumpit, vincit Bassaco-
que sive Iarnaco cui strenuus interfuit, in sinibus
Xantonum prælio, quo Condæus licet non tumul-
tu, sed consilio rem administraret, occubuit, inter
certandum depugnandumque majorum famæ nihil
detraxit, à qua strage Dei benificio salvus et ere-
ptus unâ cum Colino rapta fugâ, salvo sed adversæ
fortunæ invito prorsus impetu Pictavium oppu-
gnandum expugnadumque constanter adit. Hinc
ab Henrico Guysio pulsus exercitus belli totius
aleam ad Moncontorium probat, pugnatum acer-
rimè, in qua pertinaci quidem, et instructissima pu-
gnâ dum Colinius urgebat, instabat, addebat ani-
mos fugientibus, paventibus occursabat, monebat
cædentes ab adversis hostibus non levem victoriam
reportavit, quo facto Condæoque confecto, ac in-


  1. Sic pour : dinoverat.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note j.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=j

(Consulté le 25/06/2024)

Licence Creative Commons