Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note k.
Transcription

Page 51

terempto cuius authoritate nitebatur Monspe-
lium, ac ibi Medicinæ intermissa paululum studia
denuo cogitat, redit, ac amplexatur. In quibus ita
inter cæteros qui cum eo sæpè gratis et amicis disser-
tationibus congrediebantur, effloruit ; ut emenso
tot difficultatum Oceano è bellica peritia in Medici-
na Doctoratus gradu initiatus, Doctorque communi
omnium, qui tum Professores rei præerant, suffra-
gio designatus intra paucos dies et Hippocratis, et
Æsculapii non Botalli circulatoris Medicæ Praxeos
Empirico-methodicæ Scholæ Parisiensis authoris
prole dignus, ac doctrinâ fuerit habitus et acceptus.
Hac illustrium instructus acie, qua plurimi emine-
bant, et consanguineorum et amicorum, quorum
authoritas apud Regem quamplurimos æquabat, spe
et auxilio fretus eorumque gratis monitis non mi-
nimum commotus, inter quos celeberrimus ille
Laurentius Fizius à sanctiorum Conciliorum Epi-
stolis eius patri charissimus, Franciscus Sabbaterius
sanctioris ærarii tribunus, eius avunculus, unâ cum
Desictæo eiusdem authoritatis et ordinis, Guillelmo
etiam Heroardo eiusdem consanguinatis altero à 
commentariis regiis et sanctioribus consiliis vica-
riam operam navanti non ultimas tenuerunt ; au-
lam regiam adit, regem sectatur, Clarorum virorum
consuetudine non abutitur, ibi in explorata auda-
cter erumpit consilia, eius non inepta mens summa
ingenii acie, tum politiorum ingeniorum Acade-
miam perlustrat, ei nomen dat, ac dicat, in qua

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=k

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons