À Jan van Horne, le 6 septembre 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 195 vo.

Cl. viro D. Io. Vanhorne, Med. Doct. et Prof. Leidam.

Immensas ago Tibi gratias, Vir Cl. pro tua Epistola, libróq. de
Ossibus.
Par pari referam, quotiescumque se dabit offeret occasio : interea v.
ad Te mitto partem eorum quæ postulasti : nempe Petrum Petitum de lacrymis,
et de motu animalium :
Alter ejus liber curri sub prælo, nempe Disserta-
tiones de Anima etc. :
quem ubi ad finem pervenerit, facilè mittam. Habebis quoque
folium tuum ex Anthropographia Riolani, quod turpissimus lucrio non
potuit mihi denegare : gratiam istam mihi contulit, quam nullus ab eo obtine-
ret : adeo tenax est ac parum gratus : sed jampridem novi illam gentem, ut et
miserrimos nebulones, de quibus verè dixisse videtur Cicero : Nihil ingenui
habet officina.
Liber iste de Monarchia Cordis, Cl. Tardi, habet authorem
fatuum, ac prope delirum. Libellus est unius folij, qui nec reperitur : quem tamen
habebis si occurrat. Le Cœur dethrosné nuspiam prostat : dicitur esse opusculum
cujusdam Petri Vatier, Normani, et Professoris regij in lingua Hebraïca :
dicitur vivere in Normania, et hyeme proxima venturus Parisijs, ad percipienda sua
stipendia : quod si fecerit, haud dubiè habebo ab illo, quem postea mittam. Gul. Henaut
clypeus contra Pecquetum :
dicitur esse libellus Rothomagi editus : de quo inquiram.
Pecquetus ille per quadriennium hæsit in carcere cum D. Nic. Fouquet, nostro
olim Gazophylace : quo judicato, et in alium carcerem trasmisso, Pecquetus ipse
liberatus est, et in patriam urbem remissus, nempe Diepam, ubi vivit cum gloria,
sed absque ullo præmio summæ ac rarissimæ fidelitatis. Filij mei Te salu-
tant : Ego Te, et D. Vorstium. Vale, Vir Cl. et me amare perge.

Parisijs, die 6. Septembris, 1665.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan van Horne, le 6 septembre 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1402&cln=s

(Consulté le 04/05/2024)

Licence Creative Commons