À Sebastian Scheffer, le 9 avril 1666, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 207 vo.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Francofurtum.

Postremæ tuæ per Kormannum vestrum mihi redditæ, sic responsum velim.
Vir Cl. De injusto illo pretio vestrorum Mercatorum, non equidem invideo, sed miror,
nec indignor : sunt Mercatores, etiam turpi lucro addicti : ut faciant rem, si non rem,
quocumque modo rem : placet admodum illud Tullij, 2. Offic. Nihil ingenui habet
officina. Quum opus fuerit, mitte à Monsieur du Clos, Docteur en Med. pour faire tenir
à Monsieur Patin, Docteur en Med. à Paris :
tutissima erit Tibi ista via, et ego ad Te scribam
per aliam viam non minùs tutam. Dominum du Clos puto reversum esse suam Urbem, à
quatriduo. Iuniorem illum Medicum Turonensem, D. Houssaye, ex sua peregrinatione
reducem, hîc expectant affines mense proximo. Plures hîc expectant pacem cum Anglo.
De Manuscriptis Hofmanni placet quod scribis, et ago gratias : ea tamen lege, ut Epistola ab ipso
Auctore inscripta Nomini meo maneat qualis antea hactenus fuit. De Domini Vorburgij voto, pro-
xima æstate videbo, si otium suppetat, et per ægros nostros liceat, qui vix me
dormire sinunt : adde quod ut sic scribam, totum illud magnum Opus erit mihi
persolvendum, quod exiguo tempore fieri non potest. Interea vale, et me ama, Vir Cl.
Parisijs, 9. Aprilis, 1666.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 9 avril 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1432&cln=s

(Consulté le 06/05/2024)

Licence Creative Commons