Autres écrits : Une thèse quodlibétaire de Guy Patin : « L’homme n’est que maladie » (1643), note x.
Transcription

Illustrissimo, integerrimoque viro D.D. Joanni Lesné in suprema Galliarum Curia Maioris Ordinis Senatori.

Dicebat Architas Iudicem et Aram idem esse proptereaquod afflicti pariter ad utrumque confugiunt. Ego vero, Vir illusstrissime, omni licet molestia vacuus sim, opem tamen imploro tuam, quia præsentio nec gloriosum, nec faustum mihi fore huius certaminis Medici exitum ; nisi me in tuam recipias clientelam. Id ut a te sperarem, fecit hactenus usurpata oculis affabilitas : magis vero amor atque benevolentia singularis erga Musarum Alumnos quos ubique complecteris, ipse eruditionis Oceanus. Invitavis et omne virtutum genus suis blande trahens illecebris : Quem enim ad se non rapiant rarus ingeni candor, summa vitæ comitas, civilitas mira, integri, liberales, et omni suavitate temperati mores ; quæ omnia non possunt non esse in Te splendida, cum sint tuæ genti familiaria planeque domestica. Non commemoro mentis acumen, collectam multo rerum usu prudentiam, et cætera animi tui ornamenta quæ si coner hoc orationis ambitu coercere ; citius totam Oceani aquam angusto exhauriam cyatho. At ne hæream circa ista minoribus quasi theatris proposita laudum insignia ; Quis non miretur tuam illam in hoc ferreo sæculo pene incredibilem, sed aureo plane dignam constantiam ? quam ut ego subticeam ; certe nunquam ipsa silebit Gallia, quæ cum nuper multos tui similes, id est qui nullam præ se ferrent fracti animi obedientiam, exoptaret ; experta est quam paucos haberet. Iampridem Gallis abunde innotuerat Tuum Illustre Nomen, et masculus ille animus, ut aviti spiritus successor, sic optimus boni publici propugnator. Sed ut aromata vehementius fragrant cum tunduntur fragunturque ; sic dum tua virtus negociis et rebus adversis exerceretur ; cœpit illius fama multo diffundi latius ac etiam longe extra ipsos regni limites propagari. Illam quidem Tu omni arte conaris tegere : Verum utcumque te gesseris ; nunquam efficies, quin uti nos vel invitos comitatur umbra : sic res a Te tam fortiter gestas sempiterna sequatur gloria : ac qui laudum tuarum summam facere voluerint, uno omnes ore prædicent Te illum esse quem commendet humanitas, expoliant literæ, absolvat integritas.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse quodlibétaire de Guy Patin : « L’homme n’est que maladie » (1643), note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8038&cln=x

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons