Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre vi, note b.
Transcription

Page 18Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.

proruens, eandem semper Iugularis alterius aut (ut
sæpius apparuit) utriusque metam invadit.

Homines non dixi quia Thoanteos ritus execror,
mitioribus sacris innutritus. Brutis minimè peperci
in Hominum usum à Conditore creatis. Sanctius iis
Animal veneratus sum ; Ab hoc abstinuit innatæ le-
gis, quam colo, memoria ; huius mihi scopus sanitas,
non quod est formidolosissimum. Fugienda est Me-
dicina, quam docet crudelitas ; et abominanda sa-
pientia, quam parit Homicidum.

Tamen audacter pronuncio etiam Hominibus,
quos eâdem cum brutis viscerum sarcinâ communis
Parens instruxit, non esse Chylosæ substantiæ dispa-
rem officinam.

Hoc (ne nostram in portu rideas sententiam, expe-
rientiæ defectu, fecisse naufragium) præter diutur-
nam Lactearum in Humano cadavere moram, ut Am-
stelodami Tulpius, Veslingius, Patavij, Venetiisque Folius
observarunt ; probat eximium celeberrimi Gassendi te-
stimonium, dum in furciferi paulo pòst supplicium
aperti Mesenterio, Venas Lacte turgidas illustrem Pei-
reschium
asserit scpectavisse. Hujus dum scriptis vitam
commendat, sic eloquitur, Quamobrem damnatum sus-
pendio procurauit primum
, Peireschius, antequàm judicium
capitale pronuntiaretur securè et egregiè pasci, ut nemmpe esset
unde Chylus, Lactesceret, quo tempore requireretur ; ac inde
non nisi horâ cum semisse post suspendium expectatâ Cadaver
devehi curat in anatomicum Theatrum ; præsitum est ve-
rò eâ diligentiâ, ut aperto Abdomine Venæ Albescentes ap-
paruerint, útque ex nonnullis resectis colligi potuerit liquor
Lacteus ; quod profecto visum est mirum
. Huic et inter-
fuit Gassendus spectaculo, quod ipse pridem mihi, dum
Parisiis degeret, viva voce confirmavit.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre vi, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0016&cln=b

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons