Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note e.
Transcription

Page 107, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

Miseret me tam lamentabilem in illustri hactenus
viro ratiocinij jacturam animadvertere. Existimat
(et in eam sperat sententiam Pythagorico plusquam
supercilio legentium obsequia subjugare) Aselianas
lacteas
esse mesentericæ propagines, ejusdemque
venæ tunc ramos esse candidos cum per mesente-
rium diffluit chylus : at, quoquot illic vascula ru-
bent, non venas esse, quandiu lacteæ chylo turges-
cunt, verùm arteriæ flagella cœliacæ.

Mihi, obsecro, noli, sed ipsius Riolani opusculis cre-
dre pagina 185. Alios verò ramos interspersos per mesen-
terium, qui rubri comparent, et sanguinei sunt esse ramos
arteriæ cœliacæ qui præbent etiam alimentum intestinis, quan-
do venæ mesaraicæ sunt refertæ chylo
. Nec feliciùs profec-
tò aut sapientius paginam claudit : nempe Traductio
(inquit) illa forsan non durat ultra duas tresve horas ; postea
remeat sanguis per venas mesaraicas ad intestina. Cum au-
tem in vivente animali continua fiat attractio chyli ad he-
pate per venam portam, retrahitur sanguis intra hepar : cum
jam sint oppletæ chylo venæ mesentericæ, extincto animali et
facultate attractrice exolutâ, relabitur sanguis in venas me-
saraicas, tumque evanescunt istæ venæ lacteæ, propter afflu-
xum sanguinis qui candorem illum destruit
.

Sed me jam oppido valde tædet tot absurda trans-
cribentem : nec te puto qui hæc legis, tam ingratam
errorum multiplicitatem æquiùs aut patientiùs su-
stenturum. Vnica injuria animum acuit, multiplex
laxat : et redarguendi parit incuriam delinquendi
consuetudo. Velim tamen admirêre prophetici ho-
minis sapientiam dum pag. 184. ait Dies diei eructat ver-
bum et nox nocti indicat scientiam
. Tunc enim revera
Dies diei verbum eructavit, cum variis ipse libris locu-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0042&cln=e

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons