Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note f.
Transcription

Page 108, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

pletavit anatomen ; sed nox prorsus indicavit nocti
scientiam
, cum occæcatum se penitus tam evidentibus
signis testatus est.

III. Qvandoqvidem nil effluit chyli, dum
separatur ab animalis corpore jecur : patet in jecur
nullum chylum influere, atque adeò nullos esse, quos
inibi suspicatur Asellius devehendo chylo alveos.
Neque enim pertinaciùs illic rupto chylus canale
consisteret, quàm in mesenterio, cujus si vel minimam
libaveris lacteam, videas illicò inclusi lactis proflu-
vium : et eâ de causâ vano Riolanum allaborantum ire
conamine ut, sicut in opusculi sui frontispico definit,
chylus hepati restituatur.

IV. Qvandoqvidem nullus in jecur ad αιματω-
σιν influit chylus, planum est nil nisi sanguinem in
jecur effundi, nimirum quem (ut in altera Disserta-
tione anatomica disputavi) continet Porta, et quem eò
devehunt hepaticæ arteriæ, id est, gemini ex arteriâ
cœliacâ vel splenicâ ramusculi ad jecur ipsum perti-
nentes ; et ejusdem sanguinis crassiore quidem, nec
tamen ut lien nigriore substantiâ maximum totius
corporis nutriri parenchyma. Planum quoque proin-
de bilem, quæ in cystidem secedit, esse non chyli
certè, sed sanguinis excrementum. Et quoniam to-
tum, quem porta continet, ab arteria cœliaca splenica-
ve sanguinem excipit, Riolano placet p. 171. concede-
re parenchyma hepatis bilem transcolare sanguinis quem ac-
cepit porta ex cœliaca arteria
. Ita renum parenchyma,
quem ab arteriis emulgentibus ipsi excipiunt, trans-
colat sanguinis serum. Ita pariter splen tartareum
aut melancholicum nigrioremque separat sanguinis
eò per splenicas arterias confluentis humorem.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note f.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0042&cln=f

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons