Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note i.
Transcription

Page 111, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

sus vel lotivus quia excrementa similia sunt loturæ
carnium ; et Galeno 5. de locis affect. 7. Fluxus hepaticus ;
vel ex jecinoris actione læsa, vel ex obstructione Por-
tæ potest illa procedere.

Non quidem ejus actionis læsionem intelligo,
quam hactenus ei tota perperam (ut inventis nostris
planum factum est) antiquitas ad sanguinis confectio-
nem tribuit ; sed eam præcisè, quam revera propriam
jecur habet excolandi sanguinis, et bilis à sanguine
excrementorúmque id genus separandorum officio.
Si ergo colatoriam ejusmodi jecoris actio perturbetur,
sive illud eveniat ab obturatis portæ venis, sive ab
obstructis poris, quibus per propriam hepatis sub-
stantiam sanguis inerrat, sive ab abscessûs corruptoria
sarcina, sive denique ab impervia scirrhi pertinacia,
certum est contractæ intemperiei valetudine debilita-
tum hepatis parenchyma præpedito colandi officio
non segregaturum à sanguine bilem ; sed per cholido-
chos meatus sanguinei aliquid seri, vel si mavis, rubes-
centis aquæ humorem quendam in intestina deposi-
turum fluxu continuo et obviorum retrimentorum
tinctorio : et hæc sanè, quia caloris ab hepate ventri-
culo et cæteris ad chylosin, aut potiùs chymosin in-
strumentis ministrandi vigore destituuntur, incocta
decidunt et carnium loturæ simillima.

Obstructio portæ fit vel in radicibus (ut cum
vulgo loquar) sive ramis, quos per concavam jecoris
partem explicat ; vel in extremis ramorum aut potiùs
radicum (ut Galeno placet) ejus flagellis, sive ad in-
testina tendant, sive ad lienem aut quolibet aliò divi-
dantur. Primo modo, radicalium intra jecur canalium
capacitas retinet crassius pigri sanguinis sedimentum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0042&cln=i

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons