Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note m.
Transcription

Page 115, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

na, sicut per cholidocos poros bili effluit, effun-
dendæ.

Hunc ego succum putassem esse quem in liene
credidit antiquitas à sanguine separari, verùm solis
propemodum observavi in hominibus ad usque lie-
nem extendi pancreas, in cane, fele, cæterisque ani-
mantibus minori spatio propagare fines suos, ipsum-
que Virsungi canalem jejunum versus perinde ac ver-
sus splenem non exiguæ capacitatis ramum produ-
cere, et ob id censui colum esse pariter pancreas ip-
sum cum splene et jecinore, et in ipso sanguinem
per pancreaticam exceptum arteriam (quæ sanè cœ-
liacæ productio est) limpido hujusmodi liquore
dissociari, quo per Virsungicum canalem in duode-
num deposito colatum demum sanguinem in portam
per varios quos à venâ splenicâ sinu suo pancreas
excipit ramos, iterum secedere : et eâ de causâ, ut
quidem puto, rariori quàm splen aut jecur constat
pancreas parenchymate, utpote quod totum abluat
subtilis et limpidus humor.

Sic apud me conjectabam virsungici canalis usum
cum viri Clarissimi et inter ætatis hujus Anatomicos
oculatissimi Thomæ Bartholini de vasis lymphaticis li-
ber curiosum ad novos labores exantlandos animum
provocauit. Ecce diffissa viventis, quæ infima est, ca-
nis alvo meatus exquiro lymphaticos : hi trunco venæ
portæ hederaceo more suffulti, statim avidissimis ac-
cersitorum ad spectaculum amicorum oculis exhi-
bent se se ; ac tum encomiis æternæ detectoris Bar-
tholini
memoriæ decantatis, alios duodenum versus,
versus mesenterij centrum alios incilium instar de-
currentes multiplici stringo seorsim à porta ligami-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note m.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0042&cln=m

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons