Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note o.
Transcription

Page 117, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

Nec minùs est evidens virsungici canalis usus, eli-
minandis videlicet aquis in jecore vel in ipso etiam
pancreate transcolatis. Vsum confirmat utriusque
lymphæ per vasorum è jecore micantium supra por-
tæ truncum vulnus, atque intra duodenum è canali
diffusæ virsungico et sapor et fluor et claritas.

Et licet excrementum sanguinis aqueum ejusmo-
di liquorem existimem, non eum tamen suspicer
inutilem usquequaque ; In chyli cupam defluit, ne
superstes intrò crassior et visciosior chylus lacunæ pe-
netralibus adhærescens ex diuturniori morâ putres-
cat, aut indurescat, sicque apta fiat obstructionibus
materies ; sicut ei lavacro opus fuerit quo ad subcla-
vias venas unà cum fluidiori liquore amandetur ;
Adde virtuti lotivæ, ex acidiusculo succo, sanguinis
ipsius aut chyli fermentativam. In intestina diffundi-
tur, ut bilis mordacem reprimat impetum ; atque hinc
in homine sæpius commune cum poris cholidochis
intra duodenum ostium canali virsungico natura con-
cessit, in animantibus autem cholidochæ, ut pluri-
mum, carunculæ pancreatici canalis alteram suppo-
suit. Quidni etiam huiusmodi lympha in intestina
defluens confunditur alimentis, ut dissolventis for-
sitan unà cum bile spiritûs fungatur officio, et ex iis
quæ crassiora sunt et terrestria magis, chylum expri-
mat, et in venas lacteas eidem penetratoriæ virtutis
conferat subtilitatem ?

Quod per Virsungi canalem nullus in humanum
splenem chylus influat, ex aliâ rursus observatione
colligo ; nimirum ex communi utplurimum in homi-
nibus, sicut dictum est, ejus canalis cum cholidochis
potis ostio, et ob id infero nullum illac chylo transi-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note o.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0042&cln=o

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons