Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note p.
Transcription

Page 118, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

tum, ne eodem in alveo contrarios duorum liquorum
motus, bilis videlicet ab hepate ruentis descensum,
et sursum versus in splenem copiosum chyli ascensum
cogamur admittere.

Nec facilius adduci possum, ut credam ex imo ven-
triculo à splene chylum excipi, uti nec aquas super-
fluas, quas ad renes deferat ; nullum quippe inter illa
duo viscera nisi per splenicæ venæ ramos commer-
cium, qui quidem per splenis corpus sparsi sinistro
demum ventriculi lateri vasculis brevissimis appli-
cantur : et hi certè chylum aut ventriculi serum non
in splenis ipsius parenchyma (circulationis leges pro-
hibent) non in vicinos renes (eò nempe splenica vena
non fluit) at in jecur canali continuo trans splenem
et in effusa, et cum sanguine splenicæ confusa de-
volverent.

Neque enim simile vero est quod eis iter aquis
Riolanus tribuit pag. 168. dum ait ideoque illæ mi-
nerales et vinum exsuguntur à liene per venas in latus si-
nistrum ventriculi dispersas, dein per arteriam splenicam
peculiarem lieni celeriter traducuntur in arterias emulgentes
 :
nam impulsus in lienem assiduo arteriæ splenicæ im-
petu sanguis, ut illic (nisi quidem mea me fallat opi-
nio) terreas fæces deponat, seri ejusmodi refluxum
per eundem canalem impediat necesse est, nisi ma-
luerimus eodem in alveo duorum, ut dixi liquorum
æquali fluore contrarios motus admittere.

Existimem igitur ego crassiori nigriorique trans-
euntis sanguinis substantiâ nutriri splenem, illâque
depositâ colatum et expeditiorem sanguinem per
splenicam in jecur secedere, ut faciliorem illuc san-
guini per ramos portæ transitum eâ, quam acquisivit,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note p.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0042&cln=p

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons