Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note b.
Transcription

Page 165, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

compertissima habeatur.

Gaudeo igitur, ex animo gaudeo, Medicinæ
primùm caussâ, quam novo locupletasti invento, et
quo quidem egebat ; quippe quæ fædè jacuerat in
scholis oppressa gravi sub Magistrorum supercililo ;
et amici deinde nomine, qui tam felix fuit, ut rem
adeo utilem primus invenerit.

Perge, quæso, investigare, perscrutari, et tene-
bris quæ desiderantur adhuc eâdem quâ cœpisti fe-
licitate in lucem eruere ; nec ne terreant lividorum
quorumdam senum minitanti murmure fulmina ;
sed eò magis acrem virtutem irrita animi, confrin-
gere ut arcta Naturæ primus portarum claustra cu-
pias, et referas nobis victor, quâ ratione corporis
nostri machina moueatur : exæquabit te victoria
cælo.

Nihil humano generi, secundùm animi tranquil-
litatem, quæ vera pietate comparatur, utilius bona
valetudine ; cùm non sit vivere, sed valere, vita : At
bonam istam valetudinem quî tueri quis poterit et
conservare, nisi rectè primùm teneatur quibus in re-
bus consistat ? quî reparari semel amissa valebit, nisi
probè cognita fuerit corporis nostri compages ? si
quis igitur exoriatur Democritus alter, qualem te
præstas, Amice, qui sine ambagibus, experientiâ du-
ce, mathematicarum disciplinarum famulante soler-
tiâ, rationem ostendat quâ cibus in chylum, et viam
aperiat, quâ chylus in sanguinem mutatur ; doceat-
que viscerum, et partium singularum ministeria, san-
guini defæcando, carnibus reparandis, salibus depo-
nendis, fermento conficiendo, semini præparando,
spiritibus perficiendis, sensuum facultatibus exeren-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0049&cln=b

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons