Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note c.
Transcription

Page 166, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

dis : nonne decebit hunc hominem numero divûm
dignarier esse ?

Nullum equidem, Mî Pecqvete, novi doctos
inter et rei anatomicæ studiosos, qui te comparatior
existat, qui pluribus instructus sit ad illius artis po-
mæria promovenda. Nam Geometricis imbutus
abundè præceptis (sine quibus res naturales qui tra-
ctare sustinent, næ illi sine cortice nare vel sine pyxi-
de Oceanum præternavigare tentant) mechanicarum
inventionum peritissimus, πολυδαιδαλος, homo factus
ad unguem, ad omnia solers, hydraulicarum et nulla-
rum non machinarum sedulus explorator, longo usu
effecisti ut curvo rectum, quid solidum crepet di-
scernere valeas ; nec rationum et demonstrationum
nomen tribuas nugis, sine pondere verbis, et perplexi
sermonis offuciis.

Talia enim pridem invexere in Medicinam homi-
nes eruditi, qui ex alieno cerebro potius quam ex
suo sapere didicere, qui memoriam potius quam ex
suo sapere didicere, qui memoriam potius quam
judicium et ratiocinandi facultatem excoluere, qui
propriùs ad Naturam nunquam accessere, qui expe-
rientiis animum non appulere, qui Rhetores, Phi-
lologi, Moralis Philosophiæ et subtilitatum Meta-
physicarum haud ignari, circa res Physicas conati
sunt philosophari tersè, subtiliter, et eruditè, po-
tiusquam ex rerum ipsarum inspectione. Vnde il-
lud Ens quod magis Ens Physicum sit, quod plus es-
sentiæ habet alio molis ejusdem ; unde illa essentiæ et
existentiæ ; unde illa Entium, semientium, et modo-
rum subtilissima distinctio. Vnde illa nobilioris et
ignobilioris materiæ differentia ; unde illud faculta-
tum ministerium ritè munere suo fungentium, vel

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0049&cln=c

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons