Page 167, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.
dissidentium ; unde illa in corpore humano ad instar
civitatis vel Reipublicæ excogitata dispositio ; unde
sensuum excubiæ ; unde significata imaginationi in
limine regni præsidium agentis sensu communi as-
sentiente objecti præsentia ; unde per Spiritus anima-
les tanquam delatum per cursores ad Iudicium, seu ad
Regem quendam nuntium ; unde tradita hujusce rei
custodia Memoriæ ; quasi graphyario alicui vel the-
saurario, cujus ex thecis, loculisve suo tempore de-
promatur ; unde iratæ aliquando tum facultates, tum
spiritus, tum partes administræ officio suo fungi de-
trectant, et vel vi cogendæ, vel pretio veluti et bonis
verbis sunt deliniendæ. Atque ista dum grato ple-
runque verborum lenocinio proferuntur perscribun-
turque lectores inveniunt viros bonos rebus politicis
tractandis vel spectandis assuetos, qui talibus dele-
ctantur, et rebus physicis, quâ jure quâ injuriâ inve-
ctis gaudent.
Verùm qui verborum istorum inaniis non tam fa-
cilè capiuntur, et præter corpora, figuras et motum
plura non admittunt, quibus seu machinis Naturæ
phænomena interpretuntur ; cùm nec pluribus indi-
geant quæ artis sunt, nec alia sanè ab opificibus adhi-
beantur. Quis enim unquam Architectus non emo-
tæ mentis, ædificij sui rationem exponere jussus, alia
præter figuram, magnitudinemque lapidum, tra-
bium, contignationumque narravit ? an tribuit un-
quam ullus camino suo fumi, an mensis ciborum, an
latrinis stercorum, an pergulis imaginum et statua-
rum, an atriis famulorum, an equili equorum, an
bibliothecæ librorum attrahendorum continendo-
rumque facultatem ? Verùm, inquam, qui sine fuco |