Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note e.
Transcription

Page 168, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

et pensiculatè ratiocinantur à physicis metaphoras
procul amandant ; nec alio utuntur quàm rerum ipsa-
rum calculo. Pauci quidem isti reperiuntur Iupiter
quos æquus amavit, rarique nantes in gurgite vasto :
quippe qui soliti simus ab ineunte adolescentia non
in res ipsas intueri, nec verborum significationem
expendere ; sed verbis (humani ingenij miro herculè
ad ratiocinationum compendia facienda invento)
uti plenrunque temerè, nec factâ cum rebus quas re-
præsentare debent ullâ comparatione.

Quàm vera dicam ingenuus quivis, neque naris
obesæ odorari poterit, qui retorquens oculos in
emensum literarij stadij spatium seriò perpendet
quam nihil aliud egerit, dum Medicinam addiscere
tentavit, nisi ut voces quasdam pronunciare assuesce-
ret ; quarum quidem seorsim sumptarum significatio
aliquando non absona, at series junctarum nullum sæ-
pius sensum idoneum habebat ; et Græcæ in primis
usurpatæ sunt non inelegantes, Hippocratis Coï au-
thoritate fultæ, atque Galeni Pergameni judicio
confirmatæ.

Viros illos egregios Medicinæ Deos colendos et
venerandos proposuerunt præceptores, quasi fuerit
ab illis ars Medica inventa primùm et ad umbilicum
perducta ; ut in hoc laborandum nunc uno restet pro-
bè quid sibi in scriptis suis voluerint intelligere. Ni-
hil ego detractum cupio tantorum virorum famæ ; sed
ausim affirmare, hallucinatos esse magistros nostros
qui tales discipulis obtruserunt, quorum præclaris co-
natibus nihil superaddendum habuerint. Certè mul-
tum restat operis, multumque restabit, nec ulli nato post
mille secula præcludetur occasio aliquid adjiciendi.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0049&cln=e

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons