Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note k.
Transcription

Page 174, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

non docuerit remedia præstantissima doctoribus
inaudita. Hinc enim nata, testante Plinio, Medicina.
Hæc sola Naturæ
(ait ille) placuerat esse remedia, parata
vulgo, inventu facilia ac sine impendio, et quibus vivimus.
Postea fraudes hominum et ingeniorum capturæ officinas in-
venire istas, in quibus sua cuique homini vænalis promitti-
tur vita. Statim compositiones et misturæ inexplicabiles de-
cantantur. Arabia atque India in medio æstimantur, ulceri-
que parvo medicina à rubro mari inponitur, 
{a} cùm remedia ve-
ra quotidie pauperrimus quisque cœnet. Nam si ex horto pe-
tantur, aut herba, vel frutex quæratur, nulla artium vilior
fiat. Certè nulla nunc inconstantior, nulla, quæ sæpius mute-
tur, cum sit fructuosior nulla
. Quæ gravissimus author,
fidus Naturæ interpres, referens postmodùm subne-
ctit, Non rem antiqui damnabant, sed artem. Ad nostra
tempora redeo.

Bene quidem circa Theologiam et Iurispruden-
tiam coërcetur humani ingenij protervitas, et in uno
sudant discipuli, ut mens sacrorum codicum intelli-
gatur : quippe certæ sunt leges, certa sunt dogmata,
quæ nullo alio ex libro erui debent, quæque rationis
humanæ imbecillitati nequaquam sunt permittenda.
At non ita se habet circa rem medicam, quam nec to-
tam continent Hippocratis et Galeni libri, quæ sa-
gacitati experimentorum, et ratiocinationum acu-
mini non est impervia, et cujus tenuia rudimenta ma-
num tuam, Mî Pecqvete, et Anatomicorum
cæterorum opem implorare videntur.

Ne penicillum igitur deponas : Ne scalpellum, in-
quam, abjicias et microscopia, curiosorum omnium
voto communi postulo, priusquam de usu hepatis,
lienis, et viscerum cæterorum plura exploraveris ;


  1. Sic pour : imputatur.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0049&cln=k

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons